C. 5.74SI MAIOR FACTUS SINE DECRETO FACTAM ALIENATIONEM RATAM HABUERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Liciniae.
pr.Cum proponas curatorem patris tui non interposito praesidis decreto praedium rusticum heredi creditoris seu tutori eius destinasse uenumdare eamque uenditionem deceptum patrem tuum ratam habuisse, si minore pretio distractum praedium est et inconsulto errore lapsum patrem tuum perperam uenditioni consensum dedisse constiterit, non ab re erit superfluum pretii in compensationem deduci: quod praesidis prouisione fieri conuenit, cuius sollertiae congruum est, si diuersa pars bonam fidem non amplectatur, in arbitrio eius ponere, an uelit possessionem cum fructibus restituere, ita ut fenebris pecunia cum competentibus usuris restituatur.
PP. non. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.
2 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Si sine decreto praesidis praedia tua a tutore tuo alienata sunt nec speciali confirmatione uel, si bona fide possessor fuisset, statuti temporis excursu id, quod perperam est actum, fuerat stabilitum, praeses prouinciae possessionem in ius tuum retrahet.
D. k. Ian. Sirmi AA. conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Si quando sine decreto minorum uel adhuc sub curatoribus constitutorum uel per ueniam aetatis eorum curam excedentium res alienantur uel supponuntur, et ad perfectam aetatem idem minores prouecti longo silentio querellam huiusmodi tradiderint, ut inutilis alienatio uel suppositio diuturno silentio roboretur, certum tempus ad talem confirmationem praefinitum esse censemus.
1Ideoque praecipimus, si per quinque continuos annos post impletam minorem aetatem (id est uiginti quinque annos) connumerandos nihil conquestus est super tali alienatione uel suppositione is qui eam fecit uel heres eius, minime retractari eam occasione praetermissionis decreti, sed sic tenere, quasi ab initio legitimo decreto fuisset alienata res uel supposita.
2Cum autem donationes a minoribus nec cum decreto celebrari possunt, si minor uel post ueniam aetatis rem immobilem donationis titulo in alium (excepta propter nuptias donatione) transscripserit, non aliter hoc firmitatem habebit, nisi post uiginti quinque annos impletos inter praesentes quidem decennium, inter absentes autem uicennium donatore adquiescente effluxerit: ut tamen in heredis persona illud tantummodo tempus accederet, quod post eiusdem heredis minoris aetatem silentio transactum sit.
D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.