IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.73SI QUIS IGNORANS REM MINORIS ESSE SINE DECRETO COMPARAVIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Felici.

pr.Si ea, quae in iura tutoris hereditario titulo successit, possessionem tuam uendidit, si ut pupillarem distraxit, emptor, qui sciens a tutoris herede mercatus est, cum officium morte finiatur, alienam rem comparando de temporis interuallo nullam potuit adquirere defensionem: si uero ut suam distraxit ignoransque rem alienam emptor comparauit, neque statim per traditionem possessionis dominus effectus est, sed tantummodo aduersus te statuti temporis, cum te legitimae aetatis esse non diffitearis, potest uti praescriptione.

PP. V id. Sept. Pio et Pontiano conss.

2 · Idem A. Crispinae.

pr.Si contra amplissimi ordinis decretum possessiones tuae distractae sunt, conueni earum possessorem, ut, si ita probaueris gestum, et possessio retrahatur et fructus uniuersi reuocentur, si non bona fide emptorem fuisse qui emit constiterit.

PP. XVI k. Ian. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Agathae.

pr.Possessiones rusticae uel suburbanae sine causae cognitione et interpositione decreti contra senatus consultum alienatae nec a secundo emptore recte tenentur, nisi statutum temporis spatium intercesserit.

PP. id. Febr. Nicomediae CC. conss.

4 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Quoniam aduersus emptorem, ad quem ex persona eius, cui contra senatus consultum donata res est, iusto titulo interueniente ea res de qua lis est transitum fecit, requirere oportebit, an praesente priore domino et maiore effecto sine controuersia bonae fidei decennio uel absente uiginti annis qui quaestionem patitur possessor fuisse monstretur. quod si apud grauitatem tuam manifeste constiterit, sine ulla cunctatione habita longi temporis praescriptione petitorem oportebit excludi.

D. VI id. Iun. Dorostolo Diocletiano VIII et Maximiano VII AA. conss.