IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.62DE EXCUSATIONIBUS ET TEMPORIBUS EARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Auiolae.

pr.Falsa suasione credis te propterea, quod spado sis, immunitatem a tutelis habere.

PP. k. Mai. Cilone et Libone conss.

2 · Idem AA. Auentiano et Cosconio.

pr.Si curatores dati estis generaliter nec decreto significatum est Italicarum tantum rerum uobis munus adiunctum, adire debetis competentem iudicem, ut uos a prouinciali administratione liberet. quod si factum fuerit, petent sibi in prouincia curatores adulescentes.

PP. VIII k. Sept. Cilone et Libone conss.

3 · Idem AA. Crispino.

pr.Excusationis quidem tuae, si ingenuus libertino tutor datus es, certa causa est. sed cum te praeses prouinciae audiendum non putauerit propter praescriptionem, quasi tardius adires, nec a decreto prouocaueris, intellegis parendum esse sententiae.

PP. id. Mart. Albino et Aemiliano conss.

4 · Imp. Antoninus A. Agathodaemoni.

pr.Amplissimi ordinis consulto, qui pupillam suam uxorem ducit, nuptias contrahere non intellegitur et tamen infamis constituitur.

1Sed si tu Demetriae, cum eam in matrimonio haberes, absens et ignorans curator constitutus es, potes esse securus, dum tamen alius substituatur. non enim debet ignorantia maritorum amplissimi ordinis consulto fraus quaeri.

PP. XI k. Iul. Sabino et Anullino conss.

5 · Imp. Alexander A. Bassiae.

pr.Libertos a tutela uel cura liberorum patroni seu patronae nullam excusationem impetrare amplissimus ordo auctore diuo Marco censuit. et ideo nec illud prodesse eis debet, quominus curatores etiam inuiti patroni seu patronae liberis dentur, quod eorundem tutelam administrauerunt.

6 · Idem A. Maximo.

pr.Quinquaginta dies, qui praefiniti sunt ad professionem excusationis his qui tutores seu curatores dati sunt, ex eo die cedere, ex quo decretum praetoris aut testamentum parentis notum factum erit ei qui ad munus uocatus fuerit, ipsa constitutio quae hoc induxit sanxit.

1Sed si quis in eius temporis computatione ab eo cuius de ea re notio fuit iniuriam passus non prouocauit, adquiescere rebus iudicatis debet.

PP. III non. Mai. Iuliano et Crispino conss.

7 · Idem A. Antonino.

pr.Neque a tutela neque a cura ideo quis excusatur, quod creditor siue debitor eius est, cui tutor siue curator datus est, sed participem in munere habere debet, ut (si res exegerit) is qui alieno auxilio eget defendatur.

PP. III id. Iul. Iuliano et Crispino conss.

8 · Idem A. Maximo.

pr.Coloni (id est conductores) praediorum ad fiscum pertinentium hoc nomine excusationem a muneribus ciuilibus non habent ideoque iniunctae tutelae munere fungi debent.

PP. IIII k. Febr. Fusco et Dextro conss.

9 · Idem A. Romano.

pr.Frater tuus non ideo a tutela uel cura excusari debet, quod oculum amisit. proinde intellegis munus susceptum eum deserere non posse.

PP. k. Febr. Modesto et Probo conss.

10 · Idem A. Crispino.

pr.Exactores tributorum tanto tempore, quanto rationem tributariam tractauerunt, non solum ab oneribus, sed etiam a tutelis uacationem habere dubitare non debuisti.

D. id. Aug. Alexandro A. III et Dione conss.

11 · Idem A. Hylae.

pr.Testamento tutor datus, ut a bonis his excuseris, quae pupilli tui in alia prouincia quam unde es ubique moraris possident, intra quinquagesimum diem postulare debuisti.

1Quod si facere cessasti, excusatio quidem temporis praescriptione submouetur, sed propter late diffusum patrimonium an tibi adiungi aliquos curatores oporteat, praeses prouinciae, si te insufficientem deprehenderit, aestimabit.

PP. VIII id. Dec. Pompeiano et Peligno conss.

12 · Imp. Gordianus A. Valentino.

pr.Voluntaria tutelae munera priuilegiis nihil derogant.

PP. XI k. Nou. Pio et Pontiano conss.

13 · Idem A. Apollinari.

pr.Nec senatorum quidem liberti, nedum ceterorum, propterea, quia patronorum negotia gerunt, a muneribus ciuilibus habent immunitatem. tantummodo etenim unus senatoris libertus, qui patroni negotia gerit, habet a tutela siue cura uacationem.

PP. X k. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.

14 · Idem A. Heraclidae.

pr.Seueriter praeses prouinciae exsequetur, si animaduerterit auunculum tuum propterea nominari tutorem, ut metu eiusmodi creationis a magistratibus iniuriam redimat.

1Quin etiam si aliqua ei excusatio competit et non alia causa nominatus est, quam ut lite fatigetur, quod in eam rem absumptum fuerit, is qui eum nominauit iuxta formam constitutionum ei reddere cogetur.

PP. id. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

15 · Idem A. Tauro.

pr.Quamquam in tutela detentus eo, quod excusatio quam obiciebas non est admissa, prouocationis auxilium flagitares et in medio tempore hi quorum meministi in adulta aetate agere coeperunt, tamen non eo minus causa interpositae prouocationis propter periculum administrationis eius temporis iudiciorum more examinanda est.

PP. VIII k. Nou. Arriano et Papo conss.

16 · Imp. Philippus A. Theodoto.

pr.Si, ut adlegas, his tutor datus es, cum quibus disceptationem hereditatis tibi esse proponis, et tempora antiquitus excusationibus praestituta etiam nunc opitulantur, adire praesidem prouinciae potes, formae super ea re statutorum principalium obtemperari pro sua grauitate iussurum.

PP. X k. Aug. Peregrino et Aemiliano conss.

17 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Epagatho.

pr.Licet orationis sub diuo Marco habitae uerba deficiant, is tamen, qui post contractas nuptias nurui suae curator datur, excusare se debet, ne manifestam sententiam eius offendat et labem pudoris contrahat.

D. VI id. Ian. Valeriano II et Lucillo conss.

18 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sabino.

pr.Tutores nominatos appellationem interponere necesse non habere certissimi iuris est.

1Quapropter, licet non appellasti, si quam te excusationem habere confidis, intra tempus, quod diui Marci constitutione praescriptum est, hac apud praesidem prouinciae uti non prohiberis.

2Nam quod omnium bonorum patrem pupilli usum fructum reliquisse quondam uxori suae proponis, ad excusandos uos a tutela non est idoneum.

D. non. April. CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Dionysio.

pr.Inusitatam rem desideras, de tutela filii te dimitti postulans, quod te posse contrario tutelae iudicio matrem eius conuenire contendis.

Sine die et conss.

20 · Idem AA. et CC. Charitino.

pr.Curator adultis nominatus, quorum tutor antea fueris, inuitus in administratione teneri non potes. proinde si dies excusationibus praefinitus nondum excessit, uti competenti defensione potes.

S. X k. Dec. Nicomediae CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. Paramono.

pr.Quod res cum uterinis fratribus tibi communes esse profitearis, ad excusationem tutelae non est idoneum, cum harum diuisio curatore dato fieri possit.

S. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Hermodoro.

pr.Si tutor nominatus decreto praesidis habens excusationem absolutus es, ad te non pertinere periculum administrationis manifestum est.

D. XIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Neophyto.

pr.Humanitatis ac religionis ratio non permittit, ut aduersus sororem uel filios sororis actionum necessitates tutelae occasione suscipias, cum ipsius etiam pupilli, cui tutor datus es, aliud exigere uideatur utilitas, scilicet ut eum tutorem potius habeat, qui ad defensionem eius non inhibeatur adfectu.

1Iuxta formam igitur, quam consulti dedimus, praetorem adiri oportet, ut et iusto tuo desiderio et pupilli ipsius commodo consulatur.

S. VI k. Febr. Sirmi CC. conss.

24 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Flauiano pp.

pr.Excusationem nauiculariis tutelae siue curae hactenus ipsis tribuimus, ut in huiusmodi officiis minoribus sui tantum corporis obligentur.

D. III non. Mart. Mediolani Stilichone et Aureliano conss.

25 · Imp. Anastasius A. Antiocho praeposito sacri cubiculi.

pr.Viros clarissimos sacri nostri palatii silentiarios circa latus nostrum militantes de tutelis et curationibus excusari sancimus.

D. k. Ian. Iohanne cons.