IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.61DE ACTORE A TUTORE SEU CURATORE DANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Sebastiano.

pr.Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli uel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.

1Pupillus autem uel pupilla uel adultus uel adulta tam ad agendum quam ad defendendum, tutore seu curatore interueniente, procuratorem ordinare possunt.

2Ipsi etiam tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur.

PP. prid. id. Mai. Alexandro A. III et Dione conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Alphocrationi.

pr.Si sui iuris constituti filii tui matri successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem, sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti conuenit.

S. non. Ian. Sirmi CC. conss.