IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.39QUANDO EX FACTO TUTORIS VEL CURATORIS MINORES AGERE VEL CONVENIRI POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Septimo.

pr.Iuliana, cuius tibi curatores condemnati sunt, si uicesimum quintum annum aetatis egressa est, actio iudicati utilis aduersus ipsam bonaque eius exercenda est. nam tutores curatoresque finito officio non esse conueniendos ex administratione pupillorum adulescentiumque saepe decretum est.

PP. VIII k. Iul. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Sosandro.

pr.Etsi tutores tui, cum pecuniam pupillarem crederent, ipsi stipulati sunt, utilis actio tibi datur.

PP. XV k. Sept.

3 · Imp. Gordianus A. Prudentiano.

pr.Si in rem minoris pecunia profecta sit, quae curatori uel tutori eius nomine mutuo data est, merito personalis in eundem minorem actio danda est.

PP. non. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Maximianae.

pr.Si hi, qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores, postea in administratione perseuerantes uel curatores constituti tua praedia locauerunt, eos competenter conueni: sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio.

S. III non. Mart. AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Onesimae.

pr.Per tutorem pupillo actio nisi certis ex causis quaeri non potest.

D. id. Dec. CC. conss.