IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.38DE PERICULO TUTORUM ET CURATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Quinto.

pr.Et qui notitiae causa liberti tutores dantur, quamuis soli administrandorum negotiorum pupillorum siue adultorum facultatem interdum non accipiant propter tenuitatem sui patrimonii, periculo tamen omnes sunt obligati, siue ea, quae scire deberent ex utilitate eorum, tutores siue curatores dissimulauerunt aut fraudem aliquam adhibuerunt uel cum aliis participauerunt aut, cum suspectos facere deberent. in officio muneris uel obsequio debito cessauerunt.

PP. VIIII k. Febr. Alexandro A. II et Marcello conss.

2 · Idem A. Saturo.

pr.Ad eos, qui in alia prouincia tutelam administrant, periculum administrationis ex persona tutorum, qui in alia prouincia res pupilli gerunt, non porrigitur.

PP. non. Iul. Alexandro A. II et Marcello conss.

3 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Gratiano.

pr.Si res pupillares, quas horreo conditas habere aut etiam uenumdare debuisti, in hospitio tuo, ut adseueras, ui ignis absumptae sunt, culpam seu segnitiam tuam non ad tuum damnum, sed ad pupilli tui spectare dispendium minus probabili ratione deposcis.

PP. III k. April. Philippo A. et Titiano conss.

4 · Idem A. et C. Floro.

pr.Tutoribus seu curatoribus fortuitos casus, aduersus quos caueri non potuit, imputari non oportere saepe rescriptum est.

PP. XII k. Sept. Philippo A. et Titiano conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Seuero.

pr.Si tutor petitus uel testamento datus tutorem te constitutum esse non ex remissioris neglegentiae uitio, sed iustae ignorationis ratione non didicisti idque liquidis probationibus ostenderis, periculo eius temporis, quod ignorante te transmissum est, non teneberis.

PP. III id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Epicteto.

pr.Temporis, quod insequitur post tutelae translationem, administrationis officio finito ad eos qui fuerunt tutores gerendae rei non pertinere periculum rationis est.

S. V k. Dec. CC. conss.