C. 4.9DE CONDICTIONE EX LEGE ET SINE CAUSA VEL INIUSTA CAUSA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Ulpio.
pr.Licet ante tempus debita exigi non possunt, tamen si te ex primipilo debitorem fisci constitutum ac patrimonium tuum exhaustum praeses prouinciae compererit, ut ad solutionis securitatem solum fenebris pecuniae subsidium superesse uideatur, commonebit debitorem tuum, si saltem ipse soluendo sit, ut ante definitum tempus debita tibi repraesentet, ut fisco, cuius ob necessitates publicas causam potiorem esse oportet, debita pecunia exsoluatur.
S. XIII k. Aug. Sirmi CC. conss.
2 · Idem AA. et CC. Scylacio.
pr.Dissolutae quantitatis retentum instrumentum inefficax penes creditorem remanere et ideo per condictionem reddi oportere non est iuris ambigui.
S. III non. April. AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Galatiae.
pr.Mala fide possidens de proprietate uictus extantibus fructibus uindicatione, consumptis uero condictione conuentus horum restitutioni parere compellitur.
S. VI id. Febr. CC. conss.
4 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Si non est numeratum, quod uelut acceptum te sumpsisse mutuo scripsisti, et necdum transisse tempus statutum uel intra hunc diem habitam contestationem monstrando reddi cautionem praesidali notione postulare potes.
D. XVII k. Ian. CC. conss.