IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.10DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Valeriae.

pr.Data certae pecuniae quantitate ei cuius meministi in uicem debiti actiones tibi aduersus debitorem, pro quo soluisti, dicis esse mandatas et, antequam eo nomine litem contestareris, sine herede creditorem fati munus implesse proponis. quae si ita sunt, utilis actio tibi competit.

PP. V k. Mai. Attico et Praetextato conss.

2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Celso.

pr.Nominibus in dotem datis, quamuis nec delegatio praecesserit nec litis contestatio subsecuta sit, utilem tamen marito actionem ad similitudinem eius qui nomen emerit dari oportere saepe rescriptum est.

PP. XIIII k. Febr. Saeculari II et Donato conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Rusticiano.

pr.Ob causas proprii debiti locatoris conueniri colonos pensionibus ex placito satisfacientes perquam iniuriosum est.

PP. prid. d. Ian. Tiberiade Maximo II et Aquilino conss.

4 · Idem AA. Liciniae.

pr.Bonam fidem in contractibus considerari aequum est.

PP. non. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Camerino et Marciano.

pr.Sicut initio libera potestas unicuique est habendi uel non habendi contractus, ita renuntiare semel constitutae obligationi aduersario non consentiente minime potest. quapropter intellegere debetis uoluntariae obligationi semel uos nexos ab hac non consentiente altera parte, cuius precibus fecistis mentionem, minime posse discedere.

D. non. April. Byzantii AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Maurico.

pr.Si in solutum nomen debitoris sui tibi debitor dedit tuus ac te in rem tuam procuratorem fecit, pignora, quae specialiter uel generaliter habes obligata, persequere. quod si ab his, quibus fuerant obligata, cum potiores erant, distracta probentur, ab emptoribus auocari non posse perspicis.

D. VIIII k. Iul. Sirmi AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Euelpisto.

pr.Si a creditore nomen comparasti, ea pignora, quae uenditor nominis consequi posset, apud praesidem prouinciae uindica. nam si debitum ex eius persona res obligatas tenentes non transferant, iure communi pignora distrahere non prohiberis.

1Sane si creditoribus in ordine pignorum antecedentibus uenumdantibus qui possident comparauerunt uel longi temporis praescriptione muniti perhibentur, pignorum distrahendorum te non habere facultatem perspicis.

S. III k. Ian. Sirmi AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Crescentioni.

pr.Si quidem donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante perceptionem fuit exemptus, nec quod dederas recuperare, cum perfectam habuit donationem, nec quod tibi dari mandauerat, necdum tibi traditum petere potes a procuratore. quod si mutuo dedisti nec a delegato dari nouandi causa stipulatus es, successores eius solutioni parere compellentur.

S. XIII k. Febr. Sirmi CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Glyconi.

pr.Negantes debitores non oportet armata ui terreri: sed petitore quidem non implente suam intentionem uel exceptione submoto absolui, conuictos autem condemnari ac iuris remediis ad solutionem urgueri conuenit.

D. id. Febr. CC. conss.

10 · Idem AA. et CC. Rufino.

pr.Aduersus debitorem electis pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio seruari potuit, in debitum computato de residuo manet integra.

D. III non. April. CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Paulae.

pr.Nimia credulitate circumuenta es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuuat te praesentia.

D. VIII k. Aug. CC. conss.

12 · Idem AA. et CC. Iouino.

pr.Ob aes alienum seruire liberos creditoribus iura compelli non patiuntur.

D. XIII k. Nou. CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Barsimio.

pr.Eum, cui mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. nam aduersus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori proponis, nullam habes actionem.

D. XI k. April. CC. conss.

14 · Idem AA. et CC. Hermodoto et Nicomacho.

pr.Est in arbitrio uestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his distracta sibique tradita pignora tenet, in rem Seruiana, si non longi temporis praescriptione munitus sit, an utrosque conueniatis.

D. V k. Dec. Nicomediae CC. conss.