IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.59DE MONOPOLIIS ET DE CONVENTU NEGOTIATORUM ILLICITO VEL ARTIFICUM ERGOLABORUMQUE NEC NON BALNEATORUM PROHIBITIS ILLICITISQUE PACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · [Αὐτοκράτωρ Λέων Α.]

pr.. πωλίοις ἐν οἰῳδήποτε τόπῳ ἢ πόλει οὖσιν μηδεμιᾶς ὕλης ἢ πράγματος κεχρήσθω, μηδ᾿ἂν θεῖον πορίσηται τύπον, ὑπεξῃρημένων τῶν ἁλῶν, μήτε δεήσεις ὑπαγορευέτω ἢ ἐπιδοῦναι τολμάτω.

1Ὅπως γὰρ πανταχόθεν βέβαια μένοι τὰ καλῶς οὕτως καὶ εὐσεβῶς βεβουλευμένα καὶ νομοθετηθέντα, οὐδὲ τὸν κατὰ καιρὸν μεγαλοπρεπέστατον κυαίστορα ἢ τοὺς ἄλλους ἐνδοξοτάτους ἄρχοντας τοῦ θείου παλατίου ἢ τοὺς περιβλέπτους ἀντιγραφέας ἢ τὸν περίβλεπτον σεκουνδοκήριον ἢ τερτιοκήριον τῶν λαμπροτάτων τριβούνων ἢ τοὺς κατὰ καιρὸν περιβλέπτους ῥεφερενδαρίους ἀπειράτους βασιλικῆς κινήσεως καταλείψομεν, εἰ τοῦ λοιποῦ τοιαύτας τινὰς προσδέξωνται δεήσεις ἢ τοιούτῳ τινὶ σπουδὴν συνεισενέγκοιεν ἢ υπαγορεύοντες ἢ ὑποσημαινόμενοι ἢ σουγγεστίοσιν κεχρημένοι ἢ ἄλλην τινὰ ῥοπὴν ἢ χρείαν συνεισφέροντες.

2Οἱ δὲ τούτοις προσεδρεύοντες, εἴτε μεμοριάλιοι εἴτε παλατῖνοι εἴτε ἄλλης στρατείας εἶεν, οἱῳδήποτε τρόπῳ τοιοῦτο γράφοντες ἢ διδάσκοντες ἢ ἄλλως γίνεσθαι σπουδάζοντες ἀφαίρεσιν ζώνης καὶ οὐσίας δυστυχήσουσιν.

3Ταῦτα τοίνυν εἰδὼς ἕκαστος τῶν ὑπηκόων ἐκ ταύτης ἡμῶν τῆς νομοθεσίας τὴν παρρησίαν ἔχων ἐπ᾿ ἀδείας κεχρήσθω τοῖς περὶ τούτων συναλλάγμασιν, ὧν οὐκέτι κώλυσίς ἐστιν.

PP. III id. Febr. Leone A. V cons.

2 · Imp. Zeno A. Constantino pu.

pr.Iubemus, ne quis cuiuscumque uestis. aut piscis uel pectinum forte aut echini. uel cuiuslibet alterius ad uictum uel ad quemcumque usum pertinentis speciei uel cuiuslibet materiae pro sua auctoritate, uel sacro iam elicito aut in posterum eliciendo rescripto aut pragmatica sanctione uel sacra nostrae pietatis adnotatione, monopolium audeat exercere, neue quis illicitis habitis conuentionibus coniuraret aut pacisceretur, ut species diuersorum corporum negotiationis non minoris, quam inter se statuerint, uenumdentur.

1Aedificiorum quoque artifices uel ergolabi aliorumque diuersorum operum professores et balneatores penitus arceantur. pacta inter se componere, ut ne quis quod alteri commissum sit opus impleat aut iniunctam alteri sollicitudinem alter intercapiat: data licentia unicuique ab altero inchoatum et derelictum opus per alterum sine aliquo timore dispendii implere omnique huiusmodi facinora denuntiandi sine ulla formidine et sine iudiciariis sumptibus.

2Si quis autem monopolium ausus fuerit exercere, bonis propriis spoliatus perpetuitate damnetur exilii.

3Ceterarum praeterea professionum primates si in posterum aut super taxandis rerum pretiis aut super quibuslibet illicitis placitis ausi fuerint conuenientes huiusmodi sese pactis constringere, quinquaginta librarum auri solutione percelli decernimus: officio tuae sedis quadraginta librarum auri condemnatione multando, si in prohibitis monopoliis et interdictis corporum pactionibus commissas forte, si hoc euenerit, saluberrimae nostrae dispositionis condemnationes uenalitate interdum aut dissimulatione uel quolibet uitio minus fuerit exsecutum.

D. XVII k. Ian. post consulatum Trocondi.