C. 4.58DE AEDILICIIS ACTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Decentio Veromilio.
pr.Si non simpliciter, sed consilio fraudis seruum tibi nescienti fugitiuum uel alio modo uitiosum quis uendidit isque fugitiuus abest, non solum in pretium serui uenditorem conueniri, sed etiam damnum quod per eum tibi accidit competens iudex, ut iam pridem placuit, praestari iubebit.
PP. IIII k. Iun. Messala et Sabino conss.
2 · Imp. Gordianus A. Petilio Maximo.
pr.Cum proponas seruum, quem pridem comparasti, post anni tempus fugisse, qua ratione eo nomine cum uenditore eiusdem congredi quaeras, non possum animaduertere: etenim redhibitoriam actionem sex mensum temporibus uel quanto minoris anno concludi manifesti iuris est.
PP. k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Muciano.
pr.Si apud priorem dominum fugisse mancipium non doceatur, fuga post uenditionem interueniens ad damnum emptoris pertinet.
1Sin autem uenditor non uitiosum etiam in posterum fieri seruum temere promiserit, quamuis hoc impossibile esse uidetur, secundum fidem tamen antecedentis uel in continenti secuti pacti experiri posse non ambigitur: posteriores enim casus non uenditoris, sed emptoris periculum spectant.
2Verum cum seruum quem comparaueras ad eum qui distraxerat redisse contendis, iudex competens perspectis omnibus pro repertae rei qualitate proferre curabit sententiam.
PP. XV k. Mai. Maximo II et Aquilino conss.
4 · Idem AA.
pr.Si praedium quis sub ea lege comparauerit, ut, si displicuerit, inemptum erit, id utpote sub condicione uenditum resolui et redhibitoriam aduersus uenditorem competere palam est.
1Idem obseruatur et si pestibilis fundus, id est pestibulas uel herbas letiferas habens, ignorante emptore distractus sit: nam in hoc etiam casu per eandem actionem eum quoque redhibendum esse.
k. Mart.
5 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Nebridio pu.
pr.Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio soluto ita demum repetendi pretii potestas est ei qui mancipium comparauerit largienda, si illud quod dixerit fugitiuum, poterit exhibere. hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in prouincialibus seruis iure praescriptum est.
D. III k. Iul. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.