C. 4.56SI MANCIPIUM ITA VENIERIT, NE PROSTITUATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Socrati.
pr.Praefectus urbis amicus noster eam, quae ita uenit, ut, si prostituta fuisset, abducendi potestas esset ei, cui secundum constitutionem diui Hadriani id competit, abducendi faciet facultatem: quod si eum patientiam accommodasse contra legem quam ipse dixerat, ut in turpi quaestu mulier haberetur, animaduerterit, libertate competente secundum interpretationem eiusdem principis perduci eam ad praetorem, cuius de liberali causa iurisdictio est, ut lis ordinetur, iubebit. nec enim tenor legis, quam semel comprehendit, intermittitur, quod dominium per plures emptorum personas ad Primum qui prostituit sine lege simili peruenit.
PP. III k. Nou. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Seuero.
pr.Mulierem, quam ita uenisse adlegas, ne prostitueretur aut, si prostituta fuerit, libera esset, per officium militare exhiberi apud tribunale oportet, ut, si controuersia referatur pacto (quod tamen si uerum est, libertas mulieri existente condicione competit), agatur causa apud eum cuius de ea re notio est. haec autem lex et nisi in tabulas uenditionis inserta sit, quamuis epistula uel sine scriptis facta ostenditur, ualet.
PP. k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Idem A. Aurelio Aelio.
pr.Eam, quae ita uenit, ne corpore quaestum faceret, nec in caupona sub specie ministrandi prostitui, ne fraus legi dictae fiat, oportet.
PP. id. Ian. Fusco II et Dextro conss.