C. 4.55SI SERVUS EXPORTANDUS VENEAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Petroniae Flauillae.
pr.Lege uenditionis exportata mancipia sub denuntiatione manus iniciendae libertatem ab emptore, uel qui successit in locum eius, antequam fides rumpatur, accipere possunt.
1Quae tamen fisco post manumissionem uindicantur et in perpetuam seruitutem eadem lege ueneunt, cum in his ciuitatibus conuersantur, quas contrahentes exceperant.
2Ante manumissionem iniciendae manus facultas non denegatur atque ideo non petuntur in publicum.
PP. XV k. Oct. Seuero A. II et Victorino conss.
2 · Idem AA. Sezo Nedymo.
pr.Si, ut manus iniectionem haberes, cauisti tibi, iure tuo uti potes. quod si hoc omisisti et poenam stipulatus es, homo quidem fisco commissus est, tu uero nactus ex stipulatu actionem. in omnibus tamen quaeritur, an domini uoluntate in locum prohibitum uenerit.
PP. VII k. Nou. Seuero A. II et Victorino conss.
3 · Imp. Alexander A. Nouio liberto.
pr.Ancilla, quae exportanda uenit nec exportata est, sed ab emptore in eadem ciuitate morante empta et manumissa est, aduersus legem uenditionis libera fieri non potuit: et ideo aditus a te procurator meus partibus suis fungetur.
PP. IIII id. Mart. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Idem A. Aurelio Papiae.
pr.Moueor, quod te a seruis tuis dominum eorum uenisse adfirmas sub ea lege, ne in patria moreris, et ab eo, cui te prior emptor uendiderat, manumissum esse dicis.
1Quare competens iudex aduersus eum, quem praesentem esse dicis, cognitionem suam praebebit et, si ueritas accusationi aderit, exsecrabile delictum in exemplum capitali poena uindicabit.
2Sed quoad usque probaueris quae intendis, status tuus esse uidetur, qui in te post manumissionem deprehenditur.
PP. XI k. Iul. Iuliano et Crispino conss.
5 · Idem A. Sextiano Serapioni.
pr.Qui exportandus a domino de ciuitate sua uenit, nec in urbe Roma morari debet: qui autem de prouincia certa, nec in Italia. si itaque contra legem constitutam factum probare potes, utere iure, quod propterea tibi competit.
PP.VII k. Febr. Fusco II et Dextro conss.