C. 4.41QUAE RES EXPORTARI NON DEBEANT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Theodotum magistrum militum.
pr.Ad barbaricum transferendi uini et olei et liquaminis nullam quisquam habeat facultatem ne gustus quidem causa aut usus commerciorum.
2 · Imp. Marcianus A. Constantino pp.
pr.Nemo alienigenis barbaris cuiuscumque gentis ad hanc urbem sacratissimam sub legationis specie uel sub quocumque alio colore uenientibus aut in diuersis aliis ciuitatibus uel locis loricas et scuta et arcus sagittas et spathas et gladios uel alterius cuiuscumque generis arma audeat uenumdare, nulla prorsus isdem tela, nihil penitus ferri uel facti iam uel adhuc infecti ab aliquo distrahatur. perniciosum namque Romano imperio et proditioni proximum est barbaros, quos indigere conuenit, telis eos, ut ualidiores reddantur, instruere.
1Si quis autem aliquid armorum genus quarumcumque nationum barbaris alienigenis contra pietatis nostrae interdicta ubicumque uendiderit, bona eius uniuersa proscribi protinus ac fisco addici, ipsum quoque capitalem poenam subire decernimus.