C. 4.40QUAE RES VENIRE NON POSSUNT ET QUI VENDERE VEL EMERE VETANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Fausto comiti sacrarum largitionum.
pr.Fucandae atque distrahendae purpurae uel in serico uel in lana, quae blatta uel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere priuatus. sin autem aliquis supra dicti muricis uellus uendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen.
2 · Idem AAA. Cariobaudi duci Mesopotamiae.
pr.Comparandi serici a barbaris facultatem omnibus, sicut iam praeceptum est, praeter comitem commerciorum etiamnunc iubemus auferri.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. ad senatum et populum.
pr.Quia nonnunquam in diuersis litoribus distrahi publici canonis frumenta dicuntur, uendentes et ementes sciant capitali poenae se esse subdendos et in fraudem publicam commercia contracta damnari.
D. XVII k. Mart. Caesario et Attico conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Faustino pp.
pr.Ne frumentum, quod deuotissimo exercitui mittitur, in praedam lucrumque uertatur, hac sanctione decernimus, ut, quicumque hoc fuerint forte mercati, honestiores quidem stilum proscriptionis incurrant, inferiores autem uilioresque personae capitali supplicio subiaceant.