IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 4

C. 4.3DE SUFFRAGIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Rufino pp.

pr.Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postulauerint et ob referendam uicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quae optauerint consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coartandi sunt.

1Sed si quid eo nomine in auro uel argento uel ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat et contractus habebit perpetuam firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur.

2Quod si praedia rustica uel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis et rem fuisse completam gesta testentur: aliter enim ad nouum dominium transire non possunt neque de ueteri iure discedere.

3Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac uiolentiae retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitauit inuadere, quod petere debuisset.

D. III non. Mart. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II AA. conss.