C. 4.2SI CERTUM PETATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Modestino.
pr.Neque aequam neque usitatam rem desideras, ut aes alienum patris tui non pro portionibus hereditariis exsoluatis tu et frater coheres tuus, sed pro aestimatione rerum praelegatarum, cum sit explorati iuris hereditaria onera ad scriptos heredes pro portionibus hereditariis, non pro modo emolumenti pertinere. quod nec ipse ignorare uideris, cum creditoribus secundum formam iuris pro portione tua caueris.
D. k. Iul. Cilone et Libone conss.
2 · Imp. Antoninus A. Hermogeni.
pr.Quamuis pecuniam tuam Asclepiades suo nomine crediderit, stipulando tamen sibi ius obligationis quaesiuit. quam pecuniam ut possis petere, mandatis tibi ab eo actionibus consequeris.
PP. VII k. Mai. Messala et Sabino conss.
3 · Imp. Gordianus A. Sempronio.
pr.Eos, qui officium administrant, neque per se neque per suppositas personas tempore officii sui in prouincia fenus agitare posse saepe rescriptum est.
PP. VIII k. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.
4 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Maximo.
pr.Si absentis pecuniam nomine eius fenori dedisti ac reprobato nomine mandatis actionibus experiris, praeses prouinciae iurisdictionem suam praebebit.
1Idem, si cessare mandatum animaduerterit, utilem tibi aduersus debitorem eo nomine actionem competere non negabit.
PP. XV k. Mart. Praesente et Albino conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aristodemo et Proculo.
pr.Si non singuli in solidum accepta mutua quantitate uel stipulanti creditori sponte uos obligastis, licet uni numerata sit pecunia, uel intercessionis nomine hanc pro rea suscepistis obligationem, frustra ueremini, ne eius pecuniae nomine uos conuenire possit, quam alii mutuo dedit, si intra praestitutum tempus rei gestae quaestionem detulistis.
1Ac multo magis inanem timorem geritis, si pecunia numerata oleum susceptum instrumento sit collatum, cum, si reddendi stipulatio nulla subiecta est et huius rei est habita sollemnis contestatio, in suo statu remanente eo, quod uere factum intercessit, ex olei accepti scriptura nihil deberi manifestum est.
S. V non. Mai. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Nicandro.
pr.Si ex pretio debitae quantitatis facta nouatione per stipulationem usuras licitas contra quem supplicas stipulatus es, falsa mutuae datae quantitatis demonstratio praemissa, cum obligationis non defecerat substantia, quominus usque ad modum placitum usurae possint exigi, nihil nocet.
1Si uero citra uinculum stipulationis tantum mutuam pecuniam datam conscriptum est et eius praestari fenus conuenit, simulatis pro infectis habitis huiusmodi placitum nihil de praecedenti mutauit obligatione.
S. XV k. Dec. AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Pactumeiae.
pr.Non unde originem pecunia quae mutuo datur habet, sed qui contraxit si propriam numerauit, in huiusmodi obligationibus requiritur.
S. V non. Oct. Sirmi AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Proculo.
pr.Si pro mutua pecunia, quam a creditore poscebas, argentum uel iumenta uel alias species utriusque consensu aestimatas accepisti, dato auro pignori, licet ultra unam centesimam usuras stipulanti spopondisti, tamen sors, quae aestimatione partium placito definita est, et usurarum titulo legitima tantum recte petitur. nec quicquam tibi prodesse potest, quod minoris esse pretii pignus quod dedisti proponis, quominus huius quantitatis solutioni pareas.
S. XVII k. Ian. AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Cum te in Gallia cum Syntropho certum auri pondus itemque numeratam pecuniam mutuo dedisse, ut Romae solueretur, precibus adseueras, aditus competens iudex, si duos reos stipulandi uel re pro solido tibi quaesitam actionem siue ab heredibus Syntrophi procuratorem te factum animaduerterit, totum debitum, alioquin quod dedisti solum restitui tibi iubebit.
S. XV k. Ian. AA. conss.
10 · Idem AA. et CC. Egi Crispino.
pr.Eo, quod a multis proprii debiti singulorum obligationis uno tantum instrumento probatio continetur, exactio non interpelletur. nam si pro pecunia quam mutuo dedisti tibi uinum stipulanti qui debuerant spoponderunt, negotii gesti paenitentia contractum habitum recte non constituit irritum.
S. prid. non. Febr. Sirmi CC. conss.
11 · Idem AA. et CC. Maximiano.
pr.Incendium aere alieno non exuit debitorem.
S. II id. Febr. Sirmi CC. conss.
12 · Idem AA. et CC. Theophanio.
pr.Si in rem communem cum Ione mutuam sumpsisti pecuniam nec re nec sollemnitate uerborum uos obligastis in solidum et post integrum soluisti, de restituenda tibi parte contra Ionem experiri, ut debitum posceres, iudice cognoscente potes.
S. XV k. Sept. CC. conss.
13 · Idem AA. et CC. Frontoni.
pr.Eum, qui mutuam sumpsit pecuniam, licet in res alienas, creditore non contemplatione domini rerum eam fenori dante, principaliter obligatum obnoxium remanere oportet.
S. XVII k. Nou. Nicomediae CC. conss.
14 · Idem AA. et CC. Hadriano.
pr.Mutuae pecuniae, quam aliis dedit, creditor citra sollemnitatem uerborum subscribentem instrumento non habet obligatum.
Sine die AA. conss.
15 · Idem AA. et CC. Charidemo.
pr.Non aduersus te creditores, qui mutuam pecuniam sumpsisti, sed eius, cui hanc credideras, heredes experiri contra iuris euidenter postulas formam.
S. V k. Dec. Nicomediae CC. conss.
16 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Theodoro pp.
pr.Quisquis iudici fenebrem pecuniam mutuauerit, si in prouincia fuerit uersatus quasi emptor legum atque prouinciae, uel si quis collectarius honoris pretium dederit ambienti, exilii poena una cum ipso iudice plectetur.
D. XVII k. Nou. Basso et Philippo conss.
17 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Super chirographariis instrumentis haec pro communi utilitate sancienda duximus, ut, si quis pecunias credere supra quinquaginta libras auri uoluerit uel super reddito debito securitatem accipere, cum amplius sit memorata quantitate, sciat non aliter debere chirographum a debitore uel creditore percipere, quam si testimonium trium testium probatae opinionis per eorum subscriptiones idem chirographum capiat. nam si citra huiusmodi obseruationem chirographum pro pecuniis memoratam auri quantitatem excedentibus proferatur, minime hoc admitti ab iudicantibus oportet. quod in futuris creditis uel debitorum solutionibus locum habere oportet.
D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. II cons.