C. 3.13DE IURISDICTIONE OMNIUM IUDICUM ET DE FORO COMPETENTI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Seuero et aliis.
pr.Non quidem fuit iudex procurator noster in lite priuatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus aduersariis sententiam tulerit, intellegitis uos adquiescere debere rei ex consensu uestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem inter certas habeat personas, et uos incongruum eum esse uobis iudicem scientes tamen audientiam eius elegistis.
1Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis quam in exceptionem opponentis persona locum habebit.
D. II id. Ian. Messala et Sabino conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Alexandro.
pr.Iuris ordinem conuerti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus uel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conueniri oportet.
PP. VI k. Sept. AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Iudae.
pr.Priuatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem.
S. VI k. Ian. AA. conss.
4 · Imp. Constantinus A. ad uniuersos prouinciales.
pr.Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis Orientis uel alterius spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium ueniat.
PP. k. Oct. Basso et Ablabio conss.
5 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Vincentio pp. Galliarum.
pr.In criminali negotio rei forum accusator sequatur.
1Is uero, qui suam causam siue criminalem siue ciuilem sine caelesti oraculo in uetito uocabit examine aut exsecutionem poposcerit militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus uero pro condemnato habeatur: et tribuni siue uicarii capitalem sibi animaduersionem subeundam esse cognoscant, si uel suam uel militum exsecutionem interdictam praebuerint.
D. XV k. Ian. Mediolani Caesario et Attico conss.
6 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.
pr.Magisteriae potestati inter militares uiros uel priuato actore in reum militarem etiam ciuilium quaestionum audiendi concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium uideatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi posse nec, si in culpa fuerit, coerceri.
D. V k. Mai. Constantinopoli Lucio uc. cons.
7 · Imp. Anastasius A. Constantino pp.
pr.Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et praeceptiones declinare conari.
1Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae seu cinguli uel dignitatis praerogatiuam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt uel fuerint seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione his iudicibus tam in publicis quam in priuatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis, quam praeter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio uidetur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant.
2His uidelicet, quicumque contra eius tenorem uenire temptauerint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis.
D. XV k. Mart. Constantinopoli Probo et Auieno conss.