C. 3.12DE FERIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Constantius et Maximianus AA. et Seuerus et Maximinus nobilissimi CC. Verino.
pr.Quoniam consulis, an similis obseruantia a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proueniunt, ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, Verine carissime, rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis prouocationum iugiter et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias seruari debere et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem.
D. non ... Apollonio superioris Constantio V et Maximiano V CC. conss.
2 · Imp. Constantinus A. Elpidio.
pr.Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia cunctarum uenerabili die solis quiescant. ruri tamen positi agrorum culturae libere licenterque inseruiant, quoniam frequenter euenit, ut non alio aptius die frumenta sulcis aut uineae scrobibus commendentur, ne occasione momenti pereat commoditas caelesti prouisione concessa.
PP. V non. Mart. Crispo II et Constantino II conss.
3 · Idem A. ad Seuerum.
pr.A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua ferias aliquas condat. nec enim imperiales ferias uocari oportet, quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam fructu carebunt.
D. id. April. Sirmi Seuero et Rufino conss.
4 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Olybrium pu.
pr.Publicas ac fiscales causas tua sinceritas etiam feriatis geminis mensibus, hoc est sine aliqua intermissione, discingat.
1Pistoriis quoque causis isdem diebus ratum in futurum examen adhibebit.
IIII non. Mai. Tyberiade Valentiniano np. et Victore conss.
5 · Idem AAA. Albuciano uicario Macedoniae.
pr.Quadraginta diebus, qui auspicio caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum.
D. VI k. April. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.
6 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Albino pu.
pr.Omnes dies iubemus esse iuridicos.
1Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestiuis feruoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis.
2Kalendarum quoque Ianuariarum consuetos dies otio mancipamus.
3His adicimus natalicios dies urbium maximarum Romae atque Constantinopolis, quibus debent iura differri, quia et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno uel praecedunt numero uel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum Christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius Christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus.
4In eadem obseruatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo reuoluuntur.
5Parem necesse est habere reuerentiam, ut ne apud ipsos arbitros uel a iudicibus flagitatos uel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui uel lucis auspicia uel ortus imperii protulerunt.
6In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae functionis et omnium publicorum priuatorumque debitorum differatur exactio.
D. VII id. Aug. Romae Timasio et Promoto conss.
7 · Idem AAA. Tatiano pp.
pr.Actus omnes seu publici seu priuati diebus quindecim paschalibus conquiescant. in his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur.
D. VI k. Iun. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
8 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Anthemio pp.
pr.Prouinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime Isaurorum nullum quadragesimae nec uenerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur uenia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur.
D. V k. Mai. Constantinopoli Basso et Philippo conss.
9 · Impp. Leo et Anthemius AA. Armasio pp.
pr.Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos nullis uolumus uoluptatibus occupari nec ullis exactionum uexationibus profanari.
1Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus uenerandum, ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio, nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, aduocatio delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida uox silescat, respirent a controuersiis litigantes, habeant foederis interuallum, ad se ueniant aduersarii non timentes, subeat animos uicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur.
2Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam patimur uoluptatibus detineri. nihil eodem die sibi uindicet scaena theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula: etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit, differatur.
3Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit, si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse uel cuiuscumque iudicis apparitor praetextu negotii publici seu priuati haec quae hac lege statuta sunt crediderit temeranda.
D. V id. Dec. Constantinopoli Zenone et Marciano conss.