C. 2.56DE SATISDANDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC.
pr.Non est iuris incerti eum, qui apud acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum satisdare: hoc enim casu ueluti praesentis procuratorem interuenire intellegendum est.
1Itaque etsi postea mutata uoluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere debebit.
2Sin autem ei ab aduersario opposita fuerit in ipso litis exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur, qua non praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur.
3Rei autem procurator uel defensor, etiam sub gestorum testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solui satisdationem in omnibus causis praestare cogitur.
D. VIIII k. Nou. CC. conss.