IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.55DE RECEPTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Nepotianae.

pr.Ex sententia arbitri ex compromisso iure perfecto aditi appellari non posse saepe rescriptum est, quia nec iudicati actio inde praestari potest et ob hoc inuicem poena promittitur, ut metu eius a placitis non recedatur. sed si ultra diem compromisso comprehensum iudicatum est, sententia nulla est, nec ullam poenam committit qui ei non paruerit.

PP. VIIII k. Aug. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Clementi.

pr.Si contra compromissum aduersarius tuus apud electum arbitrum praesentiam sui facere detrectauit, placitae poenae uidetur obnoxius.

PP. VIII k. Ian. Caro et Carino conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Petroniae.

pr.Arbitrorum ex compromisso sententiae non obtemperans, si sordes uel euidens gratia eorum qui arbitrati sunt intercessit, aduersus filiam tuam agentem ex stipulatu exceptione doli mali uti poteris. sed et ex doli clausula, quae compromissi stipulationi subici solet, filiam tuam conuenire non uetaberis.

PP. III id. Ian. ipsis AA. conss.

4 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam.

1Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus uel per publicas personas scripserint uel apud ipsum arbitrum in actis propria uoce deposuerint, quod sacramentis praestitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum praestitit super lite cum omni ueritate dirimenda, eius definitionem ualidam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur.

2Sin autem de arbitro quidem nihil tale fuerit uel compositum uel scriptum, ipsae autem partes litteris hoc manifestauerint, quod iuramenti nexibus se illigauerint, ut arbitri sententia stetur, et in praesenti casu omnimodo definitionem arbitri immutatam seruari, litteris uidelicet eorum similem uim obtinentibus, siue ab initio hoc fuerit ab his scriptum uel praefato modo depositum, dum arbiter eligebatur, siue post definitiuam sententiam hoc scriptum inueniatur, quod cum sacramenti religione eius audientiam amplexi sunt uel quod ea quae statuta sunt adimplere iurauerunt.

3Sed et si ipse solus arbiter hoc litigatoribus poscentibus et uel scriptis uel depositionibus, ut dictum est, manifestum facientibus praestiterit iuramentum, quod cum omni ueritate liti libramenta imponat, similem esse etiam in praesenti casu prioribus eius definitionem et eam omnimodo legibus esse uallatam.

4Et in his omnibus casibus liceat uel in factum uel condictionem ex lege uel in rem utilem instituere, secundum quod facti qualitas postulauerit.

5Sin autem in scriptura quidem aut depositione nihil tale appareat, una autem pars edicat iuramentum esse praestitum, quatenus arbitrali stetur sententia, huiusmodi litigatorum uel solius arbitri sermones minime esse credendos, cum et, si quis iusiurandum datum esse non iudice supposito nec hoc scriptura partium testante concesserit, incerti certaminis compositio, quae inter homines imperitos saepe accidit, non aliquid robur iudicatis inferat, sed in huiusmodi casu haec obtineant, quae ueteres super arbitris eligendis sanxerunt.

6Si quis autem post arbitri definitionem subscripserit ἐμμένειν uel στοιχεῖν uel πληροῦν uel πάντα ποιεῖν uel διδόναι ( Graecis enim uocabulis haec enarrare propter consuetudinem utilius uisum est ), etsi non adiecerit ὁμολογῶ, et sic omnimodo per actionem in factum eum compelli ea facere quibus consensit. qualis enim differentia est, si huiusmodi uerbis etiam ὁμολογῶ adiciatur uel huiusmodi uocabulum transmittatur?

7Si enim uerba consueta stipulationum et subtilis, immo magis superuacua obseruatio ab aula concessa est, nos, qui nuper legibus a nobis scriptis multa uitia stipulationum multasque ambages scrupulososque circuitus correximus, cur non et in huiusmodi scriptura totam formidinem ueteris iuris amputamus, ut, si quis haec scripserit uel unum ex his, adquiescere eis compellatur et ea ad effectum omnimodo perducere? cum non est uerisimile haec propter hoc scripsisse, ut tantum non contradicat, sed ut etiam ea impleat, aduersus quae obuiam ire non potest.

Recitata septimo miliario in nouo consistorio palatii Iustiniani. D. III k. Nou. Decio uc. cons.

5 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum antea sancitum fuerat in arbitris eligendis, quos neque poena compromissi uallabat neque iudex dederat, sed nulla praecedente sententia communis electio, ut in illorum sententia stetur, procreabat, si quidem pro parte pulsata forma arbitralis procederet, exceptionem ei ueluti pacti generari, sin autem pro actore calculus poneretur, nihil ex eo procedere ei praesidii: sancimus in eos arbitros, quos praediximus et quos talis consensus elegerit sub eo pacto in scriptis uel non in scriptis habito, ut eorum definitioni stetur, si quidem subscripserint, postquam definitio procedit, quod non displicet ambabus partibus eorum sententia, non solum reo exceptionem ueluti pacti generari, sed etiam actori ex nostro numine in factum actionem, quatenus possit sententia eius exsecutioni mandari, sed in hac quidem regia ciuitate ab officio eminentissimae praefecturae uel eius, cuius forum pars sequitur fugientis, in prouinciis autem tam per moderatores quam apparitiones eorum, uel per iudices, quorum regimen pars pertimescat pulsata.

1Sin autem minime quidem post sententiam subscripserint arbitri formam amplecti, sed silentio eam roborauerint et non intra decem dies proximos attestatio missa fuerit uel iudici uel aduersariis ab alterutra parte, per quam manifestum fiat definitionem non esse amplectendam, tunc silentio partium sententiam roboratam esse et fugienti exceptionem et agenti memoratam actionem competere.

2Altera autem parte recusante secundum praefatum modum et implere statuta minime cupiente nihil fieri praeiudicium neque pari uel exceptionem reo uel actori actionem, exceptis uidelicet arbitris, qui cum sacramenti religione electi sunt secundum nouellam nostri numinis constitutionem: tunc etenim ea omnia seruari, quae lege nostra super huiusmodi audientia definita sunt.

3Licet non ignoramus Iulii Pauli opinionem et aliorum prudentium certorum, qui tetigerunt quidem huiusmodi quaestionem, quam in praesenti adgredimur, non autem perfectissime peregerunt, sed usque ad quasdam temporales actiones standum esse existimauerunt, plenius tamen et generaliter definimus conuentum in scriptis apud compromissum iudicem factum ita temporis interruptionem inducere, quasi in ordinario iudicio lis fuisset inchoata.

4Ad haec generaliter sancimus in his, quae apud compromissarios acta sunt, si aliquod in factum respiciens uel professum est uel attestatum, posse eo et in ordinariis uti iudiciis.

D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

6 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Sancimus mulieres suae pudicitiae memores et operum, quae eis natura permisit et a quibus eas iussit abstinere, licet summae atque optimae opinionis constitutae arbitrium in se susceperint uel, si fuerint patronae, inter libertos suam interposuerint audientiam, ab omni iudiciali agmine separari, ut ex earum electione nulla poena, nulla pacti exceptio aduersus iustos eorum conuentores habeatur.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae.