IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.47DE REPUTATIONIBUS, QUAE FIUNT IN IUDICIO IN INTEGRUM RESTITUTIONIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp Seuerus A. Tatiano.

pr.Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ita nec in lucro: et ideo quidquid ad eum peruenit uel ex emptione uel ex uenditione uel ex alio contractu, hoc debet restituere.

1Sed et si intercessor minor uiginti quinque annis interuenit, in ueterem debitorem debet restitui actio.

2Sed et cum adiit minor hereditatem et restituitur, mox quidquid ad eum ex hereditate peruenit, debet praestare.

3Verum et si quid dolo eius factum est, hoc eum praestare conuenit.

Sine die et consule