IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.46UBI ET APUD QUEM COGNITIO RESTITUTIONIS AGITANDA SIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Seuero.

pr.Si quid a procuratore meo iudicatum est, id per in integrum restitutionem praesidis sententia non potest rescindi. princeps enim solus contra sententiam procuratorum suorum in integrum restituere solet.

PP. VI k. Dec. Laeto II et Cereale conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aquilinae.

pr.Quoniam ea, quae in transactione dari placuerat, te tradidisse proponas, consequens est, si de his repetendis per in integrum restitutionem uel quamcumque aliam causam putaueris agendum, eius adire te prouinciae praesidem, in qua domicilium habent quos conuenis.

3 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quae in integrum postulantur, siue tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, siue et apud pedaneos iudices, siue eas minores uiginti quinque annis petierint siue maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus uel ueteris iuris uel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causae cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostrae rei publicae administratores uel in hac regia ciuitate uel in prouinciis, ut uideatur ipse, qui iudicem destinauerit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio.

1Sed ne quis ita effuse intellectum nostrae constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices uel arbitros ex communi sententia electos uel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter uolumus tales causas dirimere, qui uel certae administrationi, cui et iurisdictio adhaeret, praepositi sunt uel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia.

2Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis tantum quos supra enumerauimus liceat de in integrum restitutione disceptare, siue hoc specialiter eis fuerit mandatum, quod et ueteribus non fuerat incognitum, uel si generaliter iudices dati sunt, uel in aliis speciebus, inciderit autem quaedam quaestio restitutionis.

D. III k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.