C. 2.4DE TRANSACTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Celerio.
pr.Neque pactio neque transactio cum quibusdam ex curatoribus siue tutoribus facta auxilio ceteris est in his, quae separatim communiterue gesserunt uel gerere debuerunt. cum igitur tres curatores habueris et cum duobus ex his transegeris, tertium conuenire non prohiberis.
D. k. Mai. Gentiano et Basso conss.
2 · Idem A. Lutatiae.
pr.Cum te proponas cum sorore tua de hereditate transegisse et idpropter certam pecuniam te ei debere cauisse, etsi nulla fuisset quaestio hereditatis, tamen propter timorem litis transactione interposita pecunia recte cauta intellegitur. ex qua causa si fisco soluisses, repetere non posses: si non soluisses, iure conuenireris.
PP. III id. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
3 · Imp. Alexander A. Tulliae.
pr.Age cum Geminiano, quod pater eius curator tibi datus negotia tua gesserit, et si apud iudicem negabit se actione teneri, quoniam transactio et Aquiliana stipulatio interposita est, iudex contemplatione iudicii quod est bonae fidei quaeret, de quanta pecunia nominatim transactum sit: et si apparuerit de minore transactum, quantam pecuniam reliquam ex administratione curae deberi probatum fuerit, soluere eum iubebit, quod non in stipulationem Aquilianam obligationis curae tantum deductum est, quanti erat quantitas pecuniae quae debebatur.
D. prid. id. Aug. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Idem A. Numidio.
pr.Actione administratae curae ab eo, qui legitimae aetatis annos compleuit, in Aquilianam stipulationem deducta et per acceptilationem extincta nullam aliam superesse nisi de dolo intra concessa tempora non ambigitur, nisi specialiter etiam de dolo transactum est.
PP. II non. Mart. Alexandro A. II et Marcello conss.
5 · Idem A. ... euocato.
pr.Cum te transegisse cum herede quondam tutoris tui profitearis, si id post legitimam aetatem fecisti, frustra desideras, ut a placitis recedatur. licet enim, ut proponis, nullum instrumentum intercesserit, tamen si de fide contractus confessione tua constet, scriptura, quae probationem rei gestae solet continere, necessaria non est.
PP. k. Mart. Albino et Aemiliano conss.
6 · Idem A. Pomponiis.
pr.Cum mota inofficiosi querella matrem uestram cum diuersa parte transegisse ita, ut partem bonorum susciperet et a lite discederet, proponatis, instaurari quidem semel omissam querellam per uos, qui matri heredes extitistis, iuris ratio non sinit.
1Verum si fides placitis praestita non est, in id quod interest diuersam partem recte conuenietis: aut enim, si stipulatio conuentioni subdita est, ex stipulatu actio competit, aut, si omissa uerborum obligatio est, utilis actio, quae praescriptis uerbis rem gestam demonstrat, danda est.
PP. VIII id. Ian. Agricola et Clemente conss.
7 · Imp. Gordianus A. Licinio Timotheo euocato.
pr.Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogauit.
PP. X k. Ian. Pio et Pontiano conss.
8 · Idem A. Iunio militi.
pr.De alimentis praeteritis si quaestio defertur, transigi potest, de futuris autem sine praetore seu praeside interposita transactio nulla auctoritate iuris censetur.
PP. XIIII k. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.
9 · Idem A. Agrippino.
pr.Si super possessione, quae tibi quaesita est, cum quaestionem patereris a fratre uxoris tuae, pactum conuentum et stipulatio inter uos, ut adlegas, interposita est, ut, si intra diem certum idem aduersarius tuus decem aureos tibi numerasset, possessione ei cederes, uel, si eam inferre quantitatem non curasset, ulterius quaestionem non patereris, et is qui ita spopondit promisso satis non fecit, consequens est te ad quem res pertinet uim ab eo pati non debere: cuius rei gratia uir clarissimus praeses prouinciae interpellatus uim prohibebit, praecipue cum, etiamsi in rem diuersae parti actio competeret, huiusmodi pactione propter utilem exceptionem posset submoueri.
PP. VI id. April. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
10 · Imp. Philippus A. Apollophaniae.
pr.Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis itemque placitorum quaestionem inferre parum probe postulas. nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi.
PP. prid. k. April. Peregrino et Aemiliano conss.
11 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nobilissimus Caesar Gaiano militi.
pr.De fideicommisso a patre inter te et fratrem uicissim dato, si alter uestrum sine liberis excesserit uita, interposita transactio rata est, cum fratrum concordia remoto captandae mortis alterius uoto improbabili retinetur. et non potest eo casu rescindi, tamquam circumuentus sis, cum pacto tali consenseris, cum neque eam cui subueniri solet aetatem agere te proponas nec, si ageres, isdem illis de causis in integrum restitutionis auxilium impetrare deberes.
PP. XV k. Dec. Valeriano et Gallieno AA. utrisque II conss.
12 · Idem AA. Primo.
pr.Praeses prouinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et ciuitatis tuae administratores facta sit, an ambitiose id, quod indubitate deberi posset, remissum sit. nam priore casu ratam manere transactionem iubebit, posteriore nocere ciuitati gratiam non sinet.
PP. XVI k. Mart. Aemiliano et Basso conss.
13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Proclae.
pr.Interpositas metus causa transactiones ratas non haberi edicto perpetuo continetur. nec tamen quilibet metus ad rescindenda ea, quae consensu terminata sunt, sufficit, sed talem metum probari oportet, qui salutis periculum uel corporis cruciatum contineat.
1Ad uim tamen uel dolum arguendum qualitas causae principalis non sufficit: unde si nihil tale probari potest, consensu quaestiones terminatas minime instaurari oportet.
2Sed quoniam eum, cum quo te transegisse commemoras, ex ancilla tua natum seruum esse adseueras, si uera sunt, quae precibus complexa es alia ratio pactum reformat: nec enim dubii iuris est dominos cum seruis suis paciscentes ex placitis teneri atque obligari non posse.
S. IIII non. April. Byzantii ipsis IIII et III AA. conss.
14 · Idem AA. Sopatrae.
pr.Si diuersa pars contra placitum agere nititur, aequitatis ratio suadet refusa pecunia, cum et tu hoc desideras, causam ex integro agi.
PP. IIII non. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.
15 · Idem AA. Pontio.
pr.Ut responsum congruum accipere possis, insere pacti exemplum: ita enim intellegemus, utrum sola conuentio fuit, an etiam Aquiliana stipulatio nec non et acceptilatio secuta fuerit: quae si subdita esse illuxerit, nullam aduersariae tuae petitionem hereditatis uel in rem specialem competere palam fiet.
PP. XV k. Aug. ipsis IIII et III AA. conss.
16 · Idem AA. et CC. Caecilio.
pr.Causas uel lites transactionibus legitimis finitas imperiali rescripto resuscitari non oportet.
S. V id. Mart. AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Marcello.
pr.Cum proponas ab ea, contra quam supplicas, litem quam tecum habuit transactione decisam eamque acceptis quae negotii dirimendi causa placuerat dari nunc de conuentione resiluisse, ac petas uel pacto stari uel restitui data, perspicis, si quidem de his reddendis manente transactionis placito statim stipulatione, si contra fecerit, prospexisti et quinque et uiginti annis maior fuit, quod exceptionem pacti et actionem datorum habeas: quod si nihil tale conuenit, exceptio tibi, non etiam eorum quae dedisti repetitio competit securitate parta.
PP. V id. Iun. ipsis AA. V et IIII conss.
18 · Idem AA. et CC. Valentiniano.
pr.Transigere uel pacisci de crimine capitali excepto adulterio non prohibitum est.in aliis autem publicis criminibus, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere non licet citra falsi accusationem.
S. III k. Sept. AA. conss.
19 · Idem AA. et CC. Irenaeo.
pr.Sub praetextu instrumenti post reperti transactionem bona fide finitam rescindi iura non patiuntur. sane si eam per se uel per alium subtractis, quibus ueritas argui potuit, decisionem litis extorsisse probetur, si quidem actio superest, replicationis auxilio doli mali pacti exceptio remouetur, si uero iam perempta est, infra constitutum tempus tantum actionem de dolo potes exercere.
S. XIIII k. Oct. Sirmi AA. conss.
20 · Idem AA. et CC. Antistiae.
pr.Non minorem auctoritatem transactionum quam rerum iudicatarum esse recta ratione placuit, si quidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea quae placuerant custodiri. nec enim ad rescindendum pactum sufficit, quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis maioris quinque et uiginti annis consensum repudiet.
S. IIII k. Oct. AA. conss.
21 · Idem AA. et CC. Geminiano.
pr.Cum ea, quae transactionis causa dari aut retineri conuenit, uelut emptorem eum quem accipere placuerat obtinere praescribitur, his quae simulate geruntur pro infectis habitis frustra ficti pretii postulatur numeratio.
S. V non. Oct. ipsis AA. conss.
22 · Idem AA. et CC. Alexandro.
pr.Si maior transegisti, ad rescindendam transactionem de dolo contestatio non sufficit.
S. k. Dec. AA. conss.
23 · Idem AA. et CC. Tatiano.
pr.Nec intentio creditorum Archimedori, cui alios successisse profiteris, si obligatus pro eo non fuisti, tenere potest. sed haec integro negotio tractari conuenerat: nam cum iam quaestionem transactione decisam et a te dari placitam numeratam pecuniam proponas, huius indebiti soluti praetextu improbe tibi petitionem decerni postulas, cum, etsi tantum in stipulationem fuisset deducta, indebiti promissi uelamento defendi non posses.
D. VIII id. Mart. CC. conss.
24 · Idem AA. et CC. Victorino.
pr.Si quidem ex causa transactionis acceptis his quae instrumento continentur nihil amplius peti conuenit, aduersariam tuam exceptionis auxilio defendi perspicis. sin uero certam quantitatem quasi solam ab ea debitam reddere se debere sine litis decisione confessa est, tam eam quam residuam debiti partem petere minime prohiberis.
S. V non. April. Sirmi CC. conss.
25 · Idem AA. et CC. Marcellae et Cyrillae.
pr.Si maiores quinque et uiginti annis cum patruo siue auunculo uestro transegistis uel ei debita donationis causa sine aliqua condicione remisistis, non idcirco, quod hoc huius hereditatis captandae causa, id est spe futurae successionis, uos fecisse proponatis, aliis ei succedentibus instaurari finita debent.
S. II id. April. CC. conss.
26 · Idem AA. et CC. Dionysiadae.
pr.Transactione matris filios eius non posse seruos fieri notissimi iuris est.
S. id. April. CC. conss.
27 · Idem AA. et CC. Catoni.
pr.Sanam mente, licet aegram corpore recte transigere manifestum est, nec postulare debueras improbo desiderio placita rescindi ualitudinis corporis aduersae uelamento.
S. VII id. Mai. CC. conss.
28 · Idem AA. et CC. Sapparutae.
pr.Siue apud acta rectoris prouinciae siue sine actis, scriptura intercedente uel non, transactio interposita est, hanc seruari conuenit.
1Sed quoniam, ut certum quid accipias, conuenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa stipulationem secutam esse, quamuis ex pacto non potuit nasci actio, tamen rerum uindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali uel in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum aduersarium urguere.
D. III non. Iul. CC. conss.
29 · Idem AA. et CC. Marciae.
pr.Sub praetextu specierum post repertarum generali transactione finita rescindi prohibent iura. error autem circa proprietatem rei apud alium extra personas transigentium tempore transactionis constitutae nihil potest nocere.
S. IIII k. Oct. CC. conss.
30 · Idem AA. et CC. Antonino.
pr.Transactione finita, cum ex partibus tuis magis dolum intercessisse quam eorum, contra quos preces fundis, confitearis, instaurare graue nec non criminosum tibi est.
S. V id. Oct. Creui CC. conss.
31 · Idem AA. et CC. Proculo.
pr.Si de certa re pacto transactionis interposito hoc comprehensum erat ‘nihil amplius peti’, etsi non additum fuerat ‘eo nomine’, de ceteris quaestionibus integra permaneat actio.
PP. IIII id. Oct. Byzantii cc. conss.
32 · Idem AA. et CC. Cyrillo.
pr.Si causa cognita prolata sententia, sicut iure traditum est, appellationis uel in integrum restitutionis sollemnitate suspensa non est, super iudicato frustra transigi non est opinionis incertae. proinde si non Aquiliana stipulatione et acceptilatione subsecuta competentem tibi actionem peremisti, praeses prouinciae usitato more legum rebus pridem iudicatis effectum adhibere curabit.
S. VIII k. Nou. CC. conss.
33 · Idem AA. et CC. Euchrysio.
pr.Si pro fundo quem petebas praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec eo tempore minor annis uiginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum post uel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent iura.
1Ex stipulatione sane, si placita seruari secuta est, uel, si non intercessit, praescriptis uerbis actione ciuili subdita apud rectorem prouinciae agere potes.
2Si tamen ipsas res apud te constitutas, ob quarum quaestionem litis intercessit decisio, fiscus uel alius a te uindicauit, nihil petere potes.
S. V id. Nou. Melantiade CC. conss.
34 · Idem AA. et CC. Ptolemaidi.
pr.Cum donationis seu transactionis causa administratae tutelae debiti scientes uos obligationem fratri uestro remisisse proponatis nec umquam uolenti dolus inferatur, frustra de dolo querimini, nec ad implendum promissum hereditatis propriae pollicitatione quisquam adstringitur.
PP. VI id. Nou. CC. conss.
35 · Idem AA. et CC. Ammonio.
pr.Transactionem, quae dominii translatione uel actione parata seu perempta finem accepit, cum eam amicis etiam interuenientibus re uera ostenditur processisse, metus uelamento rescindi postulantis professio detegit improbitatem.
S. VIIII k. Dec. Nicomediae CC. conss.
36 · Idem AA. et CC. Achilleo.
pr.Si cum liberis maior annis uiginti quinque transegisti, quamuis dari tibi placita repraesentata necdum probentur nec offerant haec qui conueniuntur, ne quid amplius ab ipsis exigi possit, exceptionis proficit aequitas.
S. VI id. Dec. CC. conss.
37 · Idem AA. et CC. Basilissae.
pr.Promissis transactionis causa non impletis poenam in stipulationem deductam, si contra factum fuerit, exigi posse constitit.
S. XII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
38 · Idem AA. et CC. Theodotiano.
pr.Transactio nullo dato uel retento seu promisso minime procedit.
S. VIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
39 · Idem AA. et CC. Marcianae.
pr.Quamuis eum qui pactus est statim paeniteat, transactio rescindi et lis instaurari non potest: et qui tibi suasit intra certum tempus licere a transactione recedi, falsum adseuerauit.
S. d. V k. Ian. Sirmi CC. conss.
40 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
pr.Ubi pactum uel transactio scripta est atque Aquilianae stipulationis et acceptilationis uinculis firmitas iuris innexa est, aut subsecutis secundum leges accommodandus est consensus aut poena una cum his quae data probantur ante cognitionem causae, si et aduersarius hoc maluerit, inferenda est.
D. III non. Iun. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss.
41 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Rufino pp.
pr.Si quis maior annis aduersus pacta uel transactiones nullo cogentis imperio libero arbitrio et uoluntate confecta putauerit esse ueniendum uel interpellando iudicem uel supplicando principibus uel non implendo promissa, eas autem inuocato dei omnipotentis nomine eo auctore solidauerit, non solum inuratur infamia, uerum etiam actione priuatus, restituta poena quae pactis probatur inserta, et rerum proprietate careat et emolumento, quod ex pacto uel transactione illa fuerit consecutus: itaque omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura seruauerint.
1Eos etiam huius legis uel iactura dignos iubemus esse uel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iurauerint pactionum.
D. V id. Oct. Constantinopoli Olybrio et Probino conss.
42 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.
pr.Si ex falsis instrumentis transactiones uel pactiones initae fuerint, quamuis iusiurandum his interpositum sit, etiam ciuiliter falso reuelato eas retractari praecipimus: ita demum ut, si de plurimis causis uel capitulis eaedem pactiones initae fuerint, illa tantummodo causa uel pars retractetur, quae ex falso instrumento composita conuicta fuerit, aliis capitulis firmis manentibus: nisi forte etiam de eo, quod falsum dicitur, controuersia orta decisa sopiatur.
D. k. Iul. Constantinopoli Marciano cons.
43 · Imp. Anastasius A. Thomae pp. Illyrici.
pr.Iubemus in omnibus litigiis iam motis et pendentibus seu postea super seruili uel adscripticia condicione mouendis transactiones celebrandas uel iam celebratas, si non alio iuri cognito modo eas uacillare contigerit, uires suas obtinere nec ob hoc uideri tenorem earum titubare, quod pro condicione seruili uel adscripticia confectae sint.
D. XV k. Dec. Patricio et Hypatio conss.