IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.3DE PACTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Seuerus A. Philino.

pr.Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conuentione finitum est. cum igitur uerbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si uita sine liberis decederet, hereditatem Licinio Frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante Frontoni dando, cum liberos Philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum uideri, quod facta, sicut placuit, diuisione diem suum te filio eius superstite functus est.

PP. VII k. Dec. Seuero A. II et Victorino conss.

2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Claudio.

pr.Post uenditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas mouisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse uoluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis.

PP. prid. id. Febr. Seuero III et Antonino AA. conss.

3 · Idem AA. Restituto.

pr.Seruus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare nouo pacto non potest obligationem recte constitutam.

PP. VIII k. April. Seuero III et Antonino AA. conss.

4 · Idem AA. Valeriae.

pr.Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit.

PP. IIII id. Febr. Albino et Aemiliano conss.

5 · Imp. Antoninus A. Demagorae.

pr.Creditori tuo si partem pecuniae exsoluisti, de parte uero non petenda inter te et eum conuenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure ciuili partim honorario liberatus es. nam exceptio perpetua pacti conuenti uel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset.

PP. VIII k. Aug. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.

6 · Idem A. Iuliae Basiliae.

pr.Pacta, quae contra leges constitutionesque uel contra bonos mores fiunt, nullam uim habere indubitati iuris est.

PP. V k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

7 · Idem A. Iulio Maximo.

pr.Debitori tuo si heres extitisti, actio, quam contra eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam hereditatem, posteaquam in iudicio obtinuisti, ei tradidisti, quem sententia superaueras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem non adisses, satisfaceret, pacti conuentionisque fides seruanda est. quae si non seruatur, ex stipulatu, si modo pacto subiecta est, actio dabitur.

PP. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

8 · Imp. Alexander A. Aurelio Dionysio.

pr.Cum, posteaquam aduersarius matris tuae uictus esset, matrem tuam circumuenerit, ut ei caueret nullam se controuersiam de seruis moturam, id pactum mala fide factum irritum est, et cum ex ea conuentione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit.

PP. prid. id. Sept. Alexandro A. cons.

9 · Idem A. Mucatrauli.

pr.Si pascenda pecora partiaria ( id est ut fetus eorum portionibus, quibus placuit, inter dominum et pastorem diuidantur ) Apollinarem suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per iudicem compelletur.

PP. IIII k. Oct. Alexandro A. cons.

10 · Idem A. Nicae.

pr.Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, seruari oportet. nec obesse tibi potuit, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc iure utimur, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea conuenit, utilis est condictio.

PP. III k. Mart. Albino et Maximo conss.

11 · Idem A. Capitoni.

pr.Ex conuentione quidem, qua pactam nouercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut et tributa ipsa agnosceret et creditoribus, quibus fuerant praedia obligata, usuras solueret, actio tibi aduersus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex uendito actio, ut placitis stetur, competit.

PP. non. Dec. ipso A. III et Dione II conss.

12 · Idem A. Flaccillae.

pr.Pacta nouissima seruari oportere tam iuris quam ipsius rei aequitas postulat. quapropter si conuentione quae praecessit diuersa pars usuram se non esse consensit, et maxime si, ut proponis, id etiam apud acta praesidis adseuerauit, actionem, quae super prima conuentione fuerat, exercere non prohiberis.

PP. III k. Mart. Agricola et Clemente conss.

13 · Imp. Maximinus A. Marino.

pr.In bonae fidei contractibus ita demum ex pacto actio competit, si ex continenti fiat: nam quod postea placuit, id non petitionem, sed exceptionem parit.

PP. V id. Ian. Maximino A. et Africano conss.

14 · Imp. Gordianus A. Caecilio militi.

pr.Si pacto, quo poenam aduersarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens uel id quod in conuentionem deuenerat, ut fiat, consequeris uel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. nam bona aduersarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris.

PP. k. April. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

15 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nobilissimus C. Pactumeio.

pr.Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater uita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre.

PP. X k. Mart. Aemiliano et Basso conss.

16 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Diaphanto.

pr.Cum proponas filios testamento scriptos heredes rogatos esse, ut qui primus rebus humanis eximeretur, alteri portionem hereditatis restitueret, quoniam precariam substitutionem fratrum consensu remissam adseris, fideicommissi persecutio cessat.

PP. IIII id. Febr. Maximo II et Aquilino conss.

17 · Idem AA. Deximacho.

pr.Pactum, quod bona fide interpositum docebitur, et si scriptura non existente aliis probationibus rei gestae ueritas comprobari potest, praeses prouinciae secundum ius custodiri efficiet.

PP. VIIII k. Iul. Maximo II et Aquilino conss.

18 · Idem AA. Iulio et Aemilio.

pr.Si creditores uestros ex parte debiti admisisse quemquam uestrum pro sua persona persoluentem probaueritis, aditus rector prouinciae pro sua grauitate, ne alter pro altero exigatur, prouidebit.

PP. VII id. Ian. Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

19 · Idem AA. Victoriano militi.

pr.Licet inter priuatos huiusmodi scriptum, quo comprehenditur, ut is qui superuixerit alterius rebus potiatur, nec donationis quidem mortis causa gestae efficaciter speciem ostendat, tamen cum uoluntas militum, quae super ultimo uitae spiritu deque familiaris rei decreto quoquo modo contemplatione mortis in scripturam deducitur, uim postremi iudicii obtineat proponasque te ac fratrem tuum ad discrimen proelii pergentes ob communem mortis fortunam inuicem pactos esse, ut ad eum, qui superstes fuisset, res eius, cui casus finem uitae adtulisset, pertinerent, existente condicione intellegitur ex fratris tui iudicio, quod principalium constitutionum prompto fauore firmatur, etiam rerum eius compendium ad te delatum esse.

PP. XIII k. Dec. Sirmi ipsis IIII et III AA. conss.

20 · Idem AA. et CC. Martiali.

pr.Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur.

PP. k. Ian. AA. conss.

21 · Idem AA. et CC. Eusebio.

pr.Cum proponas inter uos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus diuidi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conuentionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si aduersarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec aduersario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere.

PP. k. Mai. Thirallo AA. conss.

22 · Idem AA. et CC. Archelao.

pr.Pactum curatoris recipere minorem quantitatem paciscentis adultae aetatis suffragium, ne noceat, efficiet. tutores enim et curatores exigentes pupillis et adultis debitum, non etiam remittentes praestant obligationis liberationem.

PP. XVIII k. Dec. Sirmi AA. conss.

23 · Idem AA. et CC. Honorato.

pr.Filius paciscendo uel debitum accipiendo nihil detrahit patris obligationi.

PP. XVII k. Dec. Sirmi AA. conss.

24 · Idem AA. et CC. Domnae.

pr.Si actionem legati uel fideicommissi, quam aduersus heredes mariti quondam tui habuisti, te adfectione heredum aliis remisisse probetur, exceptionem pacti contra debitores instituenti actiones nocere tibi minime posse intellegis.

PP. XVII k. Ian. Sirmi AA. conss.

25 · Idem AA. et CC. Euhemero.

pr.Debitorum pactionibus creditorum petitio nec tolli nec mutari potest.

S. IIII k. Mai. Sirmi CC. conss.

26 · Idem AA. et CC. Corneliae.

pr.Pactum successorum debitoris ex lege duodecim tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure diuisum in solidum unum obligare creditori non potest: quod et in honorario succedentibus iure locum habebit. de chirographis itaque communibus exhibendis cum coherede uel non perfectis in diuisione placitis conuenire quanti tua interest potes.

PP. III id. Oct. Variani CC. conss.

27 · Idem AA. et CC. Aurelio Chresimo.

pr.Petens ex stipulatione, quae placiti seruandi causa secuta est, seu antecessit pactum seu post statim interpositum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat.

S. VI id. Nou. Heracleae CC. conss.

28 · Idem AA. et CC. Leontio.

pr.Si certis annis quod nudo pacto conuenerat datum fuit, ad praestandum in posterum indebitum solutum obligare non potuit eum qui pactum fecit, nisi placitis stipulatio intercessit.

S. III non. Dec. Burtudizi CC. conss.

29 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori praescriptione propter cingulum militiae suae uel dignitatis uel etiam sacerdotii praerogatiuam, licet ante dubitabatur, siue oportet eandem scripturam tenere et eum qui hoc pactus est non debere aduersus suam conuentionem uenire, uel licentiam ei praestari decedere quidem a scriptura, suo autem iure uti: sancimus nemini licere aduersus pacta sua uenire et contrahentes decipere.

1Si enim ipso edicto praetoris pacta conuenta, quae neque contra leges nec dolo malo inita sunt, omnimodo obseruanda sunt, quare et in hac causa pacta non ualent, cum alia regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare?

2Omnes itaque iudices nostri hoc in litibus obseruent, et huiusmodi obseruatio et ad pedaneos iudices et ad compromissarios et arbitros electos perueniat scituros, quod, si neglexerint, etiam litem suam facere intellegantur.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.

30 · Idem A. Iohanni pp.

pr.De quaestione tali a Caesariensi aduocatione interrogati sumus: si duabus uel pluribus personis spes alienae fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos deuoluendae, pactaque inter eos inita sunt pro aduentura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perueniat, certos modos in eadem hereditate obseruari, uel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum peruenerit, certas pactiones euenire. et dubitabatur, si huiusmodi pacta seruari oportet.

1Faciebat autem eis quaestionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos peruentura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem uocentur hi qui pactionem fecerunt.

2Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosae uidentur et plenae tristissimi et periculosi euentus. quare enim quodam uiuente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes conuenerunt?

3Secundum ueteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quae contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus obseruari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, uoluntatem suam eis accommodauerit et in ea usque ad extremum uitae spatium perseuerauerit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones seruare.

4Quod etiam anterioribus legibus et constitutionibus non est incognitum, licet a nobis clarius est introductum. iubemus etenim neque donationes talium rerum neque hypothecas penitus esse admittendas neque alium quendam contractum, cum in alienis rebus contra domini uoluntatem aliquid fieri uel pacisci secta temporum meorum non patitur.

D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.