C. 2.12DE PROCURATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Diuus Pius Seuero.
pr.Cautio ratihabitionis tunc exigitur a procuratore, quotiens incertum est, an ei negotium mandatum est.
PP. IIII id. Oct. Gallicano et Vetere conss.
2 · Diui Fratres Sextiliae.
pr.Cum rem pecuniariam esse dicas, potes per maritum tuum sollemnibus impletis appellationi aduersariae respondere, cum appellationes pecuniariae etiam per procuratores exerceri ab utraque parte litigantium possunt.
Accepta VIII k. Aug. ipsis III et II conss.
3 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Pomponio.
pr.Eum, qui res agit heredum, a quibus tibi deberi fideicommissum dicis, euoca ad praetorem uirum clarissimum, qui aut respondere tibi cogetur aut administratione negotiorum secundum formam iurisdictionis prohibebitur.
1Deliberabit autem praetor, si non defendat heredes, debeatne te mittere in possessionem, secutus iurisdictionem, quae exerceri aduersus indefensos solet.
PP. X k. Sept. Cilone et Libone conss.
4 · Idem AA. Saturnino.
pr.Quia absente te iudicatum dicis, aequum est restitui tibi causae defensionem: nec oberit tibi, quod uxor tua interfuit iudicio aut etiam adquieuit sententiae, cum aliena negotia per mulieres non aliter agi possunt, nisi in rem suam et proprium lucrum mandatae sunt eis actiones.
PP. prid. non. Ian. Apro et Maximo conss.
5 · Imp. Antoninus A. Pancratiae.
pr.Actionem ei, qui absentis nomine agere uult, si non eum defendat, denegari oportere iam edicto perpetuo expressum est.
PP. III k. Mart. duobus Aspris conss.
6 · Idem A.) Marciano.
pr.Reum criminis constitutum defensionem causae suscipere non posse, antequam purgarit innocentiam suam, incognitum non est.
D. VI k. Mart. Maximo II et Aeliano conss.
7 · Idem A. Macrino militi.
pr.Militem nec pro patre uel matre uel uxore nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri oportet, cum neque defensionem alienam suscipere uel redimere negotia uel quasi suffragatorem accedere utilitate publica permittatur.
PP. VIII id. Mart. Maximo II et Aeliano conss.
8 · Idem A. Mansueto.
pr.Quod quis sibi debitum exigere tibi mandauit, ante litis contestationem tu alii petendum mandare non potes.
PP. VIII k. Sept. Maximo II et Aeliano conss.
9 · Idem A. Aufidio.
pr.Qui stipendia merent, suis negotiis superesse inoffensa disciplina possunt: nec potest dici eum, qui honesta et uerecunda praecedente causa mandatas sibi actiones exercuerit, alieno negotio fungi, cum, licet intentio ex persona alterius bona fide sumatur, hunc tamen rem suam gerere non ambigitur. quod militibus meis interdici non modo absurdum, uerum etiam iniquum est.
Sine die et consule
10 · Idem A. Castriciae.
pr.Si procurator ad unam speciem constitutus officium mandati egressus est, id quod gessit nullum domino praeiudicium facere potuit. quod si plenam potestatem agendi habuit, rem iudicatam rescindi non oportet, cum, si quid fraude uel dolo egit, conuenire eum more iudiciorum non prohiberis.
PP. III k. Mart. Albino et Maximo conss.
11 · Idem A. Sebastiano.
pr.Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli uel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.
1Pupillus autem uel pupilla uel adultus uel adulta tam ad agendum quam ad defendendum tutore seu curatore interueniente procuratorem ordinare possunt.
2Ipsi autem tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur.
PP. prid. id. Mai. Alexandro A. III et Dione conss.
12 · Idem A. Frontino militi.
pr.Exigendi a filio tuo mandati, qui se defensioni tuae offerebat, duplici ratione necessitas non fuit, aut quod defendere quis siue libertus siue extraneus sine mandato potest ( satisdatione tamen pro defensione praestita et alia procul dubio obseruatione subiecta ), aut quod filius, etiamsi ultro actionem patris nomine dirigat, mandatum probare non cogitur.
1Sane quod necdum legitimam aetatem idem filius tuus compleuerat, ob hoc quidem depellere procuratione eum iudex non iniuste potuit. sed multo iustius fuit uel huiusmodi defensorem audire, quam absentem quasi contumacem et indefensum graui condemnatione adficere.
V k. Oct. Agricola et Clementino conss.
13 · Imp. Gordianus A. Viciano militi.
pr.Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandauit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere.
III id. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.
14 · Idem A. Sabiniano.
pr.Non hoc minus sententia aduersus te lata iuris ratione substitit, quod aduersaria tua minor uiginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandauit. minoribus etenim aetas in damnis subuenire, non in rebus prospere gestis obesse consueuit.
PP. III non. Oct. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
15 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Cornificio.
pr.Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere ( quod officium gratuitum esse debet ) non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur.
PP. III non. April. AA. conss.
16 · Idem AA. et CC. Paconiae.
pr.Procuratorem uel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii uendendi non habere certum ac manifestum est. unde si non ex uoluntate domini uendentibus his fundum comparasti, peruides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis.
S. non. April. Byzantii AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Mardonio.
pr.Inuitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi prouocationis causa, extendere. sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat.
PP. non. Iun. Philippopoli Diocletiano V et Maximiano IIII AA. conss.
18 · Idem AA. et CC. Dionysiae.
pr.Alienam suscipere defensionem uirile officium est et ultra sexum muliebrem esse constat. filio itaque tuo, si pupillus est, tutorem pete.
S. XII k. Febr. Sirmi CC. conss.
19 · Idem AA. et CC. Firmo.
pr.Si pretium, quod actoribus alienis fundum uel seruum citra mandatum tibi distrahentibus dedisti et neque praecessisse neque secuta contractum domini declaretur uoluntas, in rem autem eius id pretium cessisse prouinciae praeses causa cognita perspexerit, hoc tibi restitui iubebit.
S. prid. id. Mart. CC. conss.
20 · Idem Syriae.
pr.Nihil arbitramur interesse, utrum ab initio an coepta iam lite negotium ad personam procuratoris transitum fecerit.
D. X k. Oct. Demesso CC. conss.
21 · Imp. Constantinus A. ad concilium prouinciae Africae.
pr.Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum sollemni satisdatione et alia obseruatione intercedendi habeat liberam facultatem, ne feminae persequendae litis obtentu in contumeliam matronalis pudoris inreuerenter inruant nec conuentibus uirorum uel iudiciis interesse cogantur.
1Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit.
D. IIII id. Mart. Hadrumeto Constantino A. IIII et Licinio IIII conss.
22 · Idem A. ad Bassum pu.
pr.Procuratoribus institutis et post contestatam litem dominis effectis ii qui mandauerant non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae uel morbus uel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam inuitis his transferri lis potest.
D. XIII k. Iul. Constantino A. V et Licinio C. conss.
23 · Imp. Iulianus A. Secundo pp.
pr.Nulla dubitatio est post causam in iudicio agitatam utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui agendam uel defendendam litem mandauerat, posse inchoatam causam iurgiumque finire, quippe cum et procuratorem posse eum instituere ueteres iuris uoluerunt conditores.
Lecta apud acta prid. non. Febr. Iuliano A. IIII et Sallustio conss.
24 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Pancratio pu.
pr.Licet in principio quaestionis persona debet inquiri procuratoris, an ad agendum negotium mandatum a domino litis habeat, tamen si falsus procurator inueniatur, nec dici controuersiae solent nec potest esse iudicium.
D. prid. non. April. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
25 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.
pr.Quicumque praetorianae uel urbanae praefecturae sublimissimae fastigium uel magisterium militare uel consistorianae comitiuae insignia meruerit dignitatis uel proconsulare ius dixerit aut uicarii fuerit administratione subfultus, si quid ab eo uel infertur iurgium uel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectauit euentum. iudex nihilo minus, qui contra fecerit, nouerit a se uiginti libras auri, ab officio quoque suo tantundem ponderis exigendum.
D. XVIII k. Oct. Arcadio A. II et Rufino conss.
26 · Imppp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Anthemio pp.
pr.In pecuniariis controuersiis, etsi specialiter hoc praecepti uel sententiae minime designat auctoritas, passim unicuique, si tamen ita maluerit, per procuratorem respondendi tribuimus facultatem: nisi forte quosdam, iustiores nonnumquam ob causas, uehementior maximi iudicis uocabit auctoritas.
D. prid. id. Oct. Constantinopoli Arcadio A. et Probo conss.
27
pr.Ἐπειδὴ συνέβαινε τοὺς αὐτοὺς ἐντολέας καὶ τῶν ἐνδοξοτάτων ἀρχόντων ὄντας καὶ τῶν λογιωτάτων διαιτητῶν εἶναι καὶ ἐντεῦθεν εἰκότως ὑπερθέσεις ἐγίνοντο ταῖς δίκαις, μὴ σχολαζόντων τῶν ἐντολέων καὶ τοῖς ἐνδοξοτάτοις ἄρχουσιν παραμένειν καὶ τοῖς διαιτητοῖς ἐνομοθέτησεν ἐν προοιμίοις ἡ διάταξις ἄλλους μὲν εἶναι ἐν τοῖς μεγίστοις δικαστηρίοις τῶν ἐνδοξοτάτων ἀρχόντων τοὺς ἐντολέας, ἄλλους δὲ τοὺς τοῖς αὐτῶν λογιωτάτοις διαιτηταῖς ὑπηρετουμένους ταῖς δίκαις.
1Πάλιν δὲ ἵνα μὴ πολλάκις ὁ αὐτὸς ἐντολεὺς καὶ παρὰ τοῖς ἐνδοξοτάτοις ἐπάρχοις καὶ παρὰ τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἄρχοντι δοθῇ καὶ ἐμποδίζηται πάλιν τὰ δικαστήρια, νομοθετεῖ μηδέποτε τὸν αὐτὸν ἐντολέα δύο ἐνδοξοτάτοις ἄρχουσι παραμένειν ἤτοι προσεδρεύειν.
2Ἐπειδὴ καὶ συνέβαινεν ἢ τέμνοντος τὴν δίκην τοῦ διαιτητοῦ ἐκκλήτῳ χρήσασθαι τὸν καταδικασθέντα ἢ ἀποροῦντος τοῦ διαιτητοῦ πρὸς τὴν τομὴν τῆς ὑποθέσεως ἀναφορᾷ χρήσασθαι τὸν διαιτητὴν πρὸς τὸν ἐνδοξότατον ἄρχοντα, οὗτινός ἐστιν διαιτητής, καὶ ἐντεῦθεν ἡ δίκη ἡ ἀρχθεῖσα παρὰ διαιτητῇ λέγεται μεταφέρεσθαι παρὰ τῷ ἐνδοξοτάτῳ αὐτοῦ ἄρχοντι, νομοθετεῖ ἡ διάταξις μὴ τὸν ἀρξάμενον τῆς δίκης ἐντολέα παρὰ τῷ διαιτητῇ αὐτὸν περαιοῦν τὴν δίκην παρὰ τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἄρχοντι,ἀλλὰ μετένταλμα γίνεσθαι παρ᾿ αὐτοῦ πρὸς τὸν ἐντολέα τὸν τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἄρχοντι παρεδρεύοντα, μηδεμιᾶς δαπάνης ὡς ἐπὶ προβολῇ ἐντολέως γινομένης ἐπὶ τούτῳ τῷ μετεντάλματι, μηδὲ καινῆς ἱκανοδοσίας διὰ τοῦτο τὸ μετένταλμα ἀπαιτουμένης· ἀλλὰ καὶ τὴν iudicatum solui καὶ τὴν ratam rem οὕτως ἐξ ἀρχῆς ὑπαγορεύεσθαι, ὡς περιέχεσθαι αὐταῖς καὶ τὰ δαπανήματα τοῦ τοιούτου μετεντάλματος, ἵνα ὁ ἐγγυώμενος τὴν μίαν τούτων τῶν ἱκανοδοσιῶν ἐπερωτᾶται ὅτι ‘Ὁμολογῶ καὶ τοῦτον τὸν παρὰ τῷ διαιτητῇ ἐντολέα ἐπὶ τῇ iudicatum solui (ἢ τῇ ratam rem) ἐγγεγυῆσθαι, καὶ εἰ συμβῇ ἐξ ἀναφορᾶς τοῦ διαιτητοῦ ἢ ἀπὸ ἐκκλήτου διδομένης κατὰ τῆς αὐτοῦ ψήφου μετενεχθῆναι τὴν δίκην εἰς τὸ μέγιστον δικαστήριον, οὗτινός ἐστιν ὁ διαιτητής, καὶ τὸν ἐκ μετεντάλματος μέλλοντα εἶναι ἐντολέα ἐν τῷ μεγίστῳ δικαστηρίῳ κατὰ τὸν ὅμοιον τρόπον ἐγγεγύημαι’.
3Ἐὰν γὰρ μὴ ταῦτα πάντα παραφυλαχθῇ, εἰ μὲν ἑνὶ τῶν μεγίστων δικαστηρίων ἡ νομοθεσία παραβαθείη τῷ προσφόρῳ σκρινίῳ, πέντε λιτρῶν χρυσίου καταθήσει ποινήν· εἰ δὲ παρὰ διαιτηταῖς ἡ νομοθεσία παραβαθείη, ὁ τῆς δίκης πληρωτὴς ὁ προσεδρεύων τῷ λογιωτάτῳ διαιτητῇ μιᾶς χρυσίου λίτρας ἀπαιτηθήσεται ποινήν, οἱ δὲ ἄλλοι δύο οἱ ἐκ τῶν τάξεων ἀφωρισμένοι τῷ διαιτητῇ ἤτοι ἐκ τῶν σχολῶν δύο χρυσίου λιτρῶν ἀπαιτηθήσονται πρόστιμον· αὐτὸς δὲ ἐντολεύς, ἀφ᾿ οὗ τι παραβαθείη, πληγαῖς σωφρονιζέσθω παρὰ τοῦ ἄρχοντος ἢ τοῦ διαιτητοῦ, κεκωλυμένος τοῦ λοιποῦ ἐντολεὺς ἐν δικαστηρίῳ δίδοσθαι.
28
pr.Ἐὰν ὁ ἐγγυητὴς τοῦ ἐντολέως μὴ ὁρίσῃ χρόνον καὶ εἴπῃ τυχὸν ὅτι ‘ἐγγυῶμαι αὐτόν, κἂν τελευτήσῃ ἢ ἀφανὴς γένηται’, καὶ συμβῇ τοῦτο γενέσθαι, ἐντὸς κʹ ἡμερῶν ὀφείλει ἕτερον προβάλλεσθαι.
1Ἐὰν τελευτήσῃ ἢ ἀφανὴς γένηται ὁ ἐπὶ δίκῃ παρά τινος δοθεὶς ἐντολεύς, μετὰ τὴν κʹ ἡμέραν τοῦ προτιθεμένου παρὰ τοῦ ἄρχοντος διατάγματος περὶ τοῦ προβληθῆναι ἄλλον ἓξ μηνῶν ἔχει προθεσμίαν ὁ πρωτότυπος ἐν ἀπουσίᾳ ὢν πόρρω διακειμένης ἐπαρχίας εἰς τὸ ἕτερον προβάλλεσθαι ἢ αὐτὸς παραγενέσθαι. εἰ γὰρ μὴ ἔστι μακράν, ἐκ τοῦ ἄρχοντος ὁρίζεται προθεσμία.