IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 2

C. 2.11DE CAUSIS, EX QUIBUS INFAMIA ALICUI INROGATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antonius AA. Manilio.

pr.Infamiae detrimentum minime tibi adfertur ob id solum, quod in carcerem coniectus es uel uincula tibi iussu legitimi iudicis iniecta sunt.

PP. sine die et consule

2 · Idem AA. Verennio.

pr.Neque furti neque ui bonorum raptorum neque peculatus damnatus intellegi potest, qui, cum plus debiti nomine tributorum exegisset, in duplum a praeside condemnatus est.

PP. V id. Ian. Laterano et Rufino conss.

3 · Idem AA. Metrodoro.

pr.Etsi seuerior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul uir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ἐξ ἀντιδιαστολῆς post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex uidetur.

PP. X k. Ian. Laterano et Rufino conss.

4 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Venustiano.

pr.Si Posidonium in tempus anni relegatum secundum sententiam non excessisse proconsulis probaueris, quinque annis exilio temporario damnandum inter infames haberi non oportet, quando sententiae seueritas cum ceteris damnis transigere uideatur.

PP. VI k. Mart. Saturnino et Gallo conss.

5 · Idem AA. Ambrosio.

pr.Decuriones quidem, item filios decurionum fustibus castigari prohibitum est: uerum si iniuriam te fecisse proconsul uir clarissimus pronuntiauit, ignominia notatus es.

PP. k. Iul. Saturnino et Gallo conss.

6 · Idem AA. Iusto.

pr.Ad tempus in opus publicum dati pristinum quidem statum retinent, sed damno infamiae et post impletum tempus subiciuntur.

PP. VII id. Dec. Geta et Plautiano conss.

7 · Imp. Antoninus A. Demetrio.

pr.Nemo ob id, quod bonis paternis se abstinuit, infamis est.

PP. V id. Ian. Antonino A. et Geta utrisque II conss.

8 · Idem A. Ulpiae.

pr.Furti si condemnata es, citra uerbera quoque fustium famae damnum subiisti. quod si res furtiua, quam alter subripuit apud te ignorantem comperta est, non laesit existimationem tuam sententia durior.

PP. X k. Mart. Antonino A. et Geta utrisque II conss.

9 · Idem A. Laeto.

pr.Neminem sequitur infamia ob defensa negotia publica patriae suae.

PP. XII k. Mart. Antonino A. et Geta utrisque III conss.

10 · Idem A. Seuero.

pr.Iniuriarum ex persona quoque serui damnatus infamia notatur.

PP. IIII k. Aug. isdem conss.

11 · Imp. Alexander A. Irenaeo.

pr.Debitores qui bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum uenierint, infames non fiunt.

PP. X k. Maias Maximo II et Aeliano conss.

12 · Idem A. Donato.

pr.Si te expilasse hereditatem sententia praesidis constitit, non ex eo, quod non et alia tibi poena inrogata est, furti improbioris infamiam euitasti.

PP. k. Iul. Iuliano II et Crispino conss.

13 · Idem A. Iuuentio.

pr.Ea, quae pater testamento suo filios increpans scripsit, infames quidem filios iure non faciunt, sed apud bonos et graues opinionem eius, qui patri displicuit, onerant.

XIII k. Nou. ipso A. III et Dione conss.

14 · Imp. Gordianus A. Iouino.

pr.Nullam existimationis infamiam auunculus tuus pertimescat, ictibus fustium subiectus ob crimen habita quaestione, si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans.

PP. VI k. Sept. Pio et Pontiano conss.

15 · Idem A. Sulpiciae.

pr.Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit.

PP. XVII k. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

16 · Idem A. Domitiano.

pr.Fustibus caesum, cui per praeconem ita dictum est: ‘κατηγορίαν ἄνευ τινὸς δικαίας ὑποστάσεως οὕτως ἀγενὴς ὑπάρχων μὴ ἐνίστασο’ ut calumniatorem uideri notatum ideoque esse famosum manifestum est.

PP. III k. Aug. Sabino et Venusto conss.

17 · Idem A. Magno.

pr.Verbum precibus insertum potius uerecundiam onerare quam ullam existimationis maculam uidetur adspergere. etenim cum non causa cognita dictum est ‘συκοφαντεῖς’, sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat.

PP. VIII k. Oct. Attico et Praetextato conss.

18 · Idem A. Antiocho.

pr.Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. uerum pactos eos demum, qui ullos aduersariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conseruat. quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitauerit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur.

PP. XIIII k. Ian. Saeculare II et Donato conss.

19 · Impp. Carinus et Numerianus AA. Aristocrati.

pr.Interlocutio praesidis, quae indicta est, infamem eum de quo quaeris fecisse non uidetur, cum non specialiter ob iniuriam uel admissam uim condemnatus, sed ita praesidis uerbis grauatus est et admonitus, ut ad melioris uitae frugem se reformet.

PP. XVII k. Febr. Carino II et Numeriano AA. conss.

20 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Fortunato.

pr.Improbum fenus exercentibus et usuras usurarum illicite exigentibus infamiae macula inroganda est.

PP. XVI k. Mart. ipsis IIII et III AA. conss.

21 · Idem AA. et CC. Statio.

pr.Si fratres tui minores dumtaxat aetate in ludicrae artis ostentatione spectaculum sui populo praebuerunt, inuiolatam existimationem obtinent.

D. V k. Sept. ipsis AA. conss.

22 · Idem AA. et CC. Domitiano.

pr.Fidem rumpens societatis cum infamiae periculo suo nomine pro socio conuentus ad faciendum satis urguetur.

D. VI id. Dec. Nicodemiae CC. conss.