C. 12.50DE CURSU PUBLICO ANGARIIS ET PARANGARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Titianum.
pr.Equos, qui publico cursui deputati sunt, non lignis uel fustibus, sed flagellis tantummodo agitari decernimus: poena non defutura contra eum, qui aliter fecerit.
D. prid. id. Mai. Sabino et Rufino conss.
2 · Idem A. ad Acyndinum pp.
pr.Praesidibus et rationalibus ceterisque, quibus propterea res publica et annonas et alimenta pecoribus subministrat, usurpandi paraueredi licentia derogetur.
1Sed nec alia uia eundi quisquam habeat facultatem, nisi per quam cursus publicus stare dignoscitur: excepta uidelicet tua sublimissima sede, cui cursus publicus et proficiscendi per eum licentia et ubi ratio exegerit praesto est.
PP. XV.k.Mart. Constantino. A. VII et Constantio C. conss.
3 · Imp. Constantius A. ad Taurum pp.
pr.Euectiones ab omnibus postulentur, et tam iudices quam custodes publici cursus minime transire patiantur, antequam seriem euectionis adspexerint.
1Quod si quis putauerit resistendum et sine euectione iter facere detegitur, uel ultra tempus quod euectioni insertum est publico cursu uti conatus sit, ubi repertus fuerit, eundem iussimus detineri et, si quidem dignitate praeditus sit, de eius nomine ad prudentiam tuam et ad illustrem uirum comitem et magistrum officiorum referri. aduersus ceteros uero protinus indignatio competens exercenda est, quos sinceritas tua pro loco graduque militiae ibidem coerceri posse crediderit.
D.VIII k. Iul. Mediolani Constantio A. VIIII et Iuliano C. II conss.
4 · Imp. Iulianus A. ad Mamertinum pp.
pr.Parhippum eum uideri et habendum esse, si quis usurpato uno uel duobus ueredis, quos solos euectio continebit. alterum tertiumue extra ordinem commoueat.
1Nihil autem interesse debet nec ad crimen uocari, utrum agens in rebus suo anne mulionis itineris subiugando, modo euectionis datae formam et licentiam non excedat.
D. V id. Sept. Mamertino et Neuitta conss.
5 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Symmachum correctorem Lucaniae et Brittiorum.
pr.Si quis per publicum cursum iter faciens cuiuscumque dignitatis uel militiae ab itinere recto deuerterit, poena in eum competens proferatur.
D. VIII k. April. Mediolani Valentiniano et Valente AA. conss.
6 · Idem AA. et Gratianus A. ad Ampelium pu.
pr.Euectionum copiam senatui, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est, ita tamen, ut cum a nobis euocatur aut a clementiae nostrae ueneratione discedat.
1Si quis ergo posthac contra uetitum sibi cursum publicum illicita temeritate praesumpserit, motum in se nostrae mansuetudinis excitabit.
D. III id. Dec. Triueris Gratiano A. II et Probo conss.
7 · Idem AAA. ad Hesperium pp.
pr.In omnibus prouinciis ueredorum pars quarta reparetur.
1Stabula autem ut impensis publicis extruantur, contra rationem est, cum prouincialium sumptu, in quorum locis stabula constituta sunt, citius arbitremur apparanda et utilius tam publico quam his, quos stercus animalium pro suo solacio habere concedimus.
D. III k. Mart. Triueris Gratiano A. IIII et Merobaude conss.
8 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Ausonium pp.
pr.Ut agendi itineris possit esse moderatio, deni ueredi per dies singulos ex utraque parte dimittantur: poena quinque librarum auri minime defutura contra eos, qui statuta nostra neglexerint.
D. XII k. Mai. Triueris Valente VI et Valentiniano II AA. conss.
9 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Floro pp.
pr.Iudicibus faciendae euectionis copiam denegamus, cum id tantum nostro numini et tuae sedi nec non uiro illustri magistro officiorum sit reseruandum, cum neque praefecto urbis neque magistris militum neque ducibus neque uicariis nec cuiquam alii praeter memoratas duas potestates hoc a nobis concessum sit.
1His enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio praebituri sunt, quos in transmissione publicarum functionum prosecutores uiderint constitutos: scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem uiginti quinque auri libris, officia uero quinquaginta esse multandos.
D. X k. Aug.Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
10 · Idem AAA. Philagrio comiti Orientis.
pr.Grauissimae poenae acerbitate proposita euectionum contractus, animalium quoque publicorum merces et ementis et distrahentis coercitione prohibemus.
PP. Beryto. D. XII k. Oct. Antonio et Syagrio conss.
11 · Idem AAA. Cynegio pp.
pr.Nullus euectione utatur priuatus, tametsi ualuerit impetrare.
D. VI non. Mart.Constantinopoli Ricomere et Clearcho conss.
12 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Cynegio pp.
pr.Quoniam ueredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum frenis, sexaginta itidem auerta non transeat: ea condicione, ut, si quis praescripta moderaminis imperatorii libramenta transcenderit, eius sella in frusta caedatur, auerta uero fisci uiribus deputetur: exceptis auri centenariis, quae necesse est ab hippocomis in solitis sacculis reportari.
13 · Idem AAA. Floro pp.
pr.Non patimur hippocomos per eos qui ueredis uterentur indigna spoliatione uexari, si quidem nonnulli ueredarii saga eorum dicuntur auferre uel praecidere.
1Quocirca per omnes iudices et curiosos miserabilis remoueatur iniuria, scientibus cunctis, quod, si obseruata non fuerit nostra sanctio, non solum damna resarcire, uerum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur.
PP. XV k. Iul. Triueris Valentiniano A. IIII et Neoterio conss.
14 · Idem AAA. Potamio praefecto Augustali.
pr.Publici cursus exhibitio secundum locorum consuetudinem uel curialibus uel cohortalibus debet committi uel his, qui suo periculo ab eminentissima praefectura sub competenti cautela excipiunt.
D. III k. Aug. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
15 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Dextro pp.
pr.Si quis uel per unam mutationem ueredum superducendum esse crediderit, in quadruplum superductorum animalium pretium fisci uiribus inferat.
D. XV k. April. Mediolano Olybrio et Probino conss.
16 · Idem AA. Remistheo duci Armeniae.
pr.His tantummodo utendi cursus publici facultas concessa est, qui legati de diuersis gentibus ad nostram clementiam properare festinant.
D. VI k. Mart. Constantinopoli Caesario et Attico conss.
17 · Idem AA. Vincentio pp.
pr.Nemo mulionem mutationibus deputatum uel per sollicitationem uel per receptionem subtrahere audeat, decem libras argenti poenae nomine reformidans inferre.
D. XII k. Mart. Mediolani Honorio A. IIII et Eutychiano conss.
18 · Idem AA. Messalae pp.
pr.Animalia publica, dum longe maiore ac periniquo pretio pabula aestimantur per mancipes atque apparitores, aperte uexantur. ne id contingat, sublimitas tua disponat, ut neque pabula mutationibus desint, neque prouinciales ultra quam iustitiae sinit ratio praegrauentur.
D. V k. Dec. Stilichone et Aureliano conss.
19 · Idem AA. et Theodosius A. Septimino proconsuli Africae.
pr.Comperimus prouinciales et pabula et pecuniam pro equorum cursualium sollemni ratione conferre et extrinsecus etiam paraueredorum onere praegrauari.
1Prouinciarum igitur rectores procurent, ne umquam cursus publicus ueniat in querellam et occasio deceptionis curiales uel prouinciales animalia indebita praestare compellat.
D. VII k. April. Rauennae Theodosio A. et Rumorido conss.
20 · Idem AAA. Anthemio pp.
pr.Nemo ducum ingressus semel prouinciam suam postmodum itineribus faciendis cursu atque angariis ipse siue suum utatur officium, sed expeditionem militarem iumentis propriis exsequantur.
1De cohortalinis etiam officiis eadem lege sancimus, ne quis ex his per prouinciam suam discurrens ueredo uti conetur in posterum, cum sacra prohibitum sanctione cognoscant.
2Quod si quis ducum uel apparitorum uel cohortalium temerario animo ea quae decernimus contemnenda putauerit, per singula animalia quibus usus fuerit singularum librarum auri illatione multabitur.
D. IIII non. Aug. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio II AA. conss.
21 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Nullus penitus cuiuslibet ordinis seu dignitatis uel sacrosancta ecclesia uel domus regia tempore expeditionis excusationem angariarum seu parangariarum habeat.
22 · Imp. Leo A. Pusaeo pp.
pr.Cursum clauularem ab omni orientali tractu nec non ab his ciuitatibus aliarum regionum, quarum instructio tui culminis meminit, tolli amputarique decernimus, ita tamen, ut in transitu fortissimorum militum ( quando nostra serenitas disposuerit ex aliis ad alia eos loca deduci, euectionesque animalium secundum consuetudinem a nostra fuerint aeternitate consecuti)et in armorum tam confectione quam translatione seruata consuetudine, in profectione quin etiam legatorum animalium dominis, qui ea solent accepta mercede locare, praebenda pensio arcae tui culminis imputetur.
1Tractorias uidelicet animalium super memoratis causis nulli alii iudici, cuiuscumque sit dignitatis, nisi tuo tantummodo culmini faciendi licentiam patere decernimus.
23 · Imp. Anastasius A. Armenio pp.
pr.Iubemus nemini licere cuiuscumque scholae uel officii uel militiae seu condicionis per totius orientalis tractus partes ob quamcumque causam proficiscenti seu redeunti supra unum ueredum unumque paraueredum, cum euectione tamen iudiciali, mouere, nisi specialis ei praestita sit nostrae serenitatis quantitatem animalium continens euectio.
1Exceptis procul dubio his, qui pecunias publicas deuehunt, cum in hac parte sine nostra quoque speciali auctoritate tanta conuenit animalia moueri, quanta transuehendae pecuniae summa et eius tuitio deposcit.
2Quinquaginta librarum auri condemnatione his feriendis, quicumque nostra iussa quolibet modo seu tempore uiolauerint seu uiolare concesserint.