C. 12.49DE NUMERARIIS ACTUARIIS ET CHARTULARIIS ET ADIUTORIBUS SCRINIARIIS ET EXCEPTORIBUS SEDIS EXCELSAE CETERORUMQUE IUDICUM TAM CIVILIUM QUAM MILITARIUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. Veroniciano uicario Asiae.
pr.Vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diuersis obsequiis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut antea sanximus et nunc itidem sancimus condicioni eos subdi tormentorum et eculeis atque lacerationibus subiacere.
D. XIIII k. Iun. Optato et Paulino conss.
2 · Impp. Valentinianus et Valens AA.ad Clearchum.
pr.Qui numerarii appellari consueuerant consularium ac praesidum dumtaxat, tabularii post hanc nostram sanctionem uocabuntur, scientes se tormentis esse subiectos, nisi iudicibus uel his, qui prouecti nostro iudicio ad prouincias uenerint, uel exactoribus debitorum aut reliquorum modum frequenter ingesserint sub actorum testificatione: quos scire oportet cum his qui debitores sunt sese ad solutionem esse retinendos, nisi omnia debita ipsis fuerint indicantibus persoluta.
1Triennii tamen spatio tabulariorum decet tempus omne concludi.
D. XIIII k. Mart. Constantinopoli Valentiniano et Valente AA. conss.
3 · Idem AA. Rufino pp.
pr.Numerarios amplissimae tuae sedis cingulum habere et militiae ordinem tenere iubemus.
D. prid. id. Dec. Parisiis Valentiniano et Valente AA. conss.
4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. omnibus rectoribus prouinciarum.
pr.In prouinciis singulis duo numerarii, qui et tabularii, collocentur, quo ad unum fiscalis arcae ratiocinium, ad alterum largitionales pertinere tituli iubeantur: scituri, quod, si ex alienis quicquam actibus ad alteram partem illicita fuerit usurpatione translatum, is, qui iudicis culpam dissimulatione texerit, grauissimo sit supplicio subiugandus.
D. III k. April. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
5 · Idem AAA. et Arcadius A. Principio pp.
pr.Exceptores omnes iudicibus prouincialibus obsequentes, qui nec cohortalem militiam sustinere uidentur neque a fisco ullas consequuntur annonas, absque metu dare coeptis operam, etiamsi decuriones sint, minime prohibemus, dummodo munia propriae ciuitatis agnoscant et peracto secundum morem exceptionis officio ad propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant.
D. IIII id. Dec. Aquileiae Arcadio A. et Bautone conss.
6 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Seuero pu.
pr.Ne diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis adiuuentur, illustris auctoritas tua cunctos ex numerariis actuariorum societate praecipiat abstinere atque ab eorum communione discedere.
1Quod si haec moniti custodire neglexerint, isdem poenis se quibus actuarios non ambigant subiacere.
D.IIII k. Iul. Nicaeae Honorio A. IIII et Eutychiano conss.
7 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hierio pp.
pr.Actuarios tam classium urbis constantinopolitanae quam thymelae equorumque curulium ciuitatum diuersarum non aliter nisi, ut consueuerat, manus sanxerit principalis, sublimitas tua praecipiat ordinari.
1Quod si quis talis sub tua fuerit iudicatione conuictus, profecto irritis his, quae uetita contrectauit, etiam congruam indignationem incurret.
D. X k. Iul. Nicomediae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
8 · Idem AA. Protogeni pp.
pr.Scriniarios uel numerarios officii magnitudinis tuae iubemus nullatenus in posterum aut mutuam pecuniam sumere aut polliceri cuiquam pro publicis cogi expensis: quos nullam post depositam militiam inquietudinem sustinere uolumus.
9 · Imp. Leo A. Dioscoro pp.
pr.Nemini licere deinceps iubemus in quacumque militia connumerato sollicitudinem actuarii subire uel post depositam eandem curam ad militiam adspirare, quatenus inter priuatos agens omnique militari priuilegio denudatus nihil nundinationis uel fraudis circa commendanda ratiocinia quibus obnoxius est attemptare ualeat.
10 · Imp. Zeno A. Arcadio pp.
pr.Nulli scriniario liceat pro tempore numerarios plus quam quaternis uicibus, nec his tamen continuandis, adiuuare: idemque hoc super chartulariis praebenda pro tempore numerariis opera obseruari decernimus, ita ut adiutorum quidem biennii, chartulariorum uero unius anni interuallo continuatio interrumpatur: nulla adiutoribus ad chartulariorum sollicitudinem, quam semel dedignati sunt, descendendi danda licentia: ita ut orientalis quidem tractus pro tempore numerariis non nisi ab his scriniariis, qui intra triginta uiros a numerario retro numerandos, asianae uero dioeceseos numerariis non nisi ab his, qui intra quinquaginta a numerario similiter retro numerandos inueniuntur, ponticae uero et thracicae dioeceseos passim et pro suo libitu ex omni multitudine eligendorum adiutorum tribuatur facultas.
1Omnia sane commonitoria uel praeceptiones aut euectiones seu quaelibet publica instrumenta non solum adiutori, uerum etiam prouinciae illius de qua disponitur tractatori inspiciendi itidemque subscribendi, aliorum quoque, qui una cum eo tractant, in eadem subscriptione mentione habenda, necessitatem incumbere.
2Si quid autem sine hac obseruatione ex orientali uel asiano uel thracico scrinio fuerit emissum, falsi suspicione non careat: exceptis publicis instrumentis, quae ex scrinio ponticae dioeceseos emittuntur, quod in isdem instrumentis solum numerarium eiusdem dioeceseos eiusque adiutorem et chartularium subscribere magnitudo tua disposuit: ita ut, si quid huius legis fuerit uiolatum, numerarii quidem tam gradus sui quam sollemnitatum seu solaciorum uniuersi anni iacturam, adiutores uero quinquaginta librarum auri et chartularii quindecim itidem librarum auri poenam subeant.
11 · Idem A. Catoni magistro militum.
pr.Officio magnitudinis tuae datis precibus postulante, ut numerariorum actus non in biennium, sed in unum annum statuatur, nostra pietas huiusmodi petitionibus adnuens dispositionem, quae promulgata fuerat super biennio, super uno tantummodo anno reuocauit.
12 · Imp. Anastasius A. Spartiatio pp. Illyrici.
pr.Per hanc diuinam pragmaticam sanctionem decernimus, quod antea, dum tribuni praetoriani dignitas eis, qui in scriniis seu gradibus officii tuae celsitudinis deponunt militiam, praebeatur, custoditum fuisse dignoscitur, hoc super honore quoque comitiuae dignitatis eis impertiri, ut sententia pro fine eorum militiae proferenda dignitatis etiam mentionem contineat, haec quoque tantummodo et sine speciali codicillorum uel diuinorum apicum sanctione ad eandem dignitatem adipiscendam et priuilegia eam sequentia sufficiat: ita tamen, ut primi ordinis comitiuam per interlocutionem eiusdem potestatis mereantur cornicularius et primiscrinius et numerarius scrinii macedoniae et scrinii daciae et scrinii operum et scrinii auri.
1Hoc eodem in his etiam, qui post nouellam dispositionem diuae memoriae zenonis, quae de isdem personis loquitur, deposuerunt militiam, obtinente.
13 · Ἡ διάταξις κελεύει τὰς παραμυθίας, ἃς ἐλάμβανεν ὁ ταβουλάριος ἐν τοῖς μεγάλοις τρισὶ σκρινίοις, τοῦτ’ἔστι τῆς ἀνατολικῆς καὶ Ποντικῆς διοικήσεως, δίδοσθαι τῷ πρώτῳ καὶ δευτέρῳ καὶ τρίτῳ ταβουλαρίῳ, οὐκ ἐξ ἴσου μέρους, ἀλλὰ τοῦ μὲν ἡμίσεος τῷ πρώτῳ διαφέροντος, τοῦ δὲ τρίτου τῷ δευτέρῳ, τῷ δὲ τρίτῳ τοῦ ἕκτου, ὥστε καὶ τὸ δημόσιον ἔχειν τὸ ἀσφαλές, καὶ ἕκαστον αὐτῶν διὰ τῶν ἐνιαυτῶν λαμβάνειν ἐνιαυτοῦ τελείου ἀννόνας.
1Κελεύει δὲ τὸν τρακτεύοντα ἐπαρχίαν ἅμα τῷ γενέσθαι ταβουλάριον ἀφίστασθαι τοῦ τρακτάτου τῆς ἐπαρχίας, ἵνα μήτε περὶ πλείονα ἀπησχόληται καὶ βλάπτηται ἐκ τούτου τὸ δημόσιον, μηδὲ ἀμελῶν, ὡς εἰκός, τῶν ἐπαρχιῶν ἐγκαλῇ τοῖς ἅμα αὐτῷ νουμεραρίοις ὡς αἰτίοις γενομένοις.
2Αὐτοὶ δὲ οἱ τρεῖς ἐπιλεγέσθωσαν τοὺς ὀφείλοντας αὐτοῖς ὑπουργεῖν εἰς τὴν τῶν δημοσίων ἐξάνυσιν, ἵνα, ἐὰν οἱ τρακτευταὶ τῶν ἐπαρχιῶν ὑπέρθωνται καταβάλλειν ἐπὶ αὐτοὺς τὰ δημόσια, τοῦ τρακτάτου ἐκπίπτωσιν.
3Οἱ μέντοιγε τῶν ὅπλων ταβουλάριοι ἐν τοῖς ἄλλοις πᾶσι δουλευέτωσαν τῇ τάξει χωρὶς τῶν ἰδίων ἀννόνων· ταύτας γὰρ λήψονται κατὰ τὴν μέχρι νῦν κρατοῦσαν συνήθειαν τὴν βουλομένην εἰς πολλοὺς διαιρεῖσθαι τὰς τῷ πρώτῳ ἀνηκούσας συνηθείας.