C. 12.46DE VETERANIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. cum introisset principia et salutatus esset a praefecti et tribunis et uiris eminentissimisis, acclamatum est.
pr.Auguste constantine, deus te nobis seruet: uestra salus nostra salus: uere dicimus, iurati dicimus.
1Adunati ueterani exclamauerunt: constantine auguste, quo nos ueteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? constantinus a. dixit: magis magisque conueteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere.
2Victorinus ueteranus dixit: muneribus et oneribus uniuersis locis conueniri non sinamur. constantinus a. dixit: apertius indica: quae sunt maxime munera, quae uos contumaciter grauant?
3Uniuersi ueterani dixerunt: ipse perspicis scilicet. constantinus a. dixit: iam nunc magnificentia mea omnibus ueteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis eorum in nullo munere ciuili neque in operibus publicis conueniatur neque in nulla collatione neque a magistratibus neque uectigalibus.
4In quibuscumque nundinis interfuerint, nulla ad uenditionem proponenda dare debebunt.
5Publicani quoque, ut solent agentibus super compellere, ab isdem ueteranis amoueantur. quiete post labores suos perenniter perfruantur.
6Fisco nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret: sed liceat eis emere et uendere, optimis negotiis pecuniam tractare et mercimonia agitare, ut integra beneficia eorum sub saeculi nostri otio et pace perfruantur.
7Sed etiam nullo munere ciuili, id est corporali siue personali, uel de portorio onere eos adfici concedimus.
D. k. Mart. in ciuitate Velouocorum Constantino A. VI et Constantino C. conss.
2 · Idem A. Maximo pp.
pr.Prouidendum est, ne ueterani protectoria dignitate cumulati, aut qui honores uarios pro meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur iniuriis, cum, si quis in hoc crimine fuerit deprehensus, rectores prouinciarum pro iurisdictione sua examinantes factum pro sui qualitate eos coerceant.
D. IIII k. Ian. Triueris Ianuarino et Iusto conss.
3 · Idem A. ad Euagrium pp.
pr.Veterani, qui ex neglegentia uitae neque rus colunt neque aliquid honestum peragunt, sed latrociniis sese dederunt, omnibus ueteranorum priuilegiis exuti poenis competentibus a prouinciarum rectoribus subiciantur.
D. III id. Aug. Constantio A. VI et Constante II conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. eustathio pp et Nestorio pp. Illyrici.
pr.Nullus eorum, qui sacramentis inhaerere desierit, uel uolens permittatur uel inuitus militare cogatur obseruare iudicium: sententiis, quae non his obseruatis latae fuerint, nullam firmitatem habentibus, nisi forte reperiatur ibi tempore militiae coepta cognitio: tunc enim uelut necdum cingulo deposito sub militari iudice rem tractari finirique praecipimus, nisi principali beneficio specialiter indulto quidam ex his sese defendant.