IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 12

C. 12.45DE DESERTORIBUS ET OCCULTATORIBUS EORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Syagrium pp.

pr.Si quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque apud se diu passus fuerit delitescere, actor quidem uel procurator loci, qui hoc sciens prudensque commiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus uero, si huius rei conscius fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur.

1Si quis autem desertorem prodiderit mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur.

2Neque solum de his loquimur, qui proxime signis felicibus applicati militiae rudimenta timuerunt, uerum etiam qui stipendiis militaribus degenerem latebram praebuisse monstrantur.

3Desertor autem habebitur quisquis belli tempore aberit a signis. horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. sin uero flagitiosa ignauia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, inuigilantibus extrinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus seueritati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturus.

4Si autem rector prouinciae propositam seueritatem uel gratia uel dissimulatione distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii primores capitaliter uindicetur.

PP.id. Iul. Romae Gratiano V et Theodosio AA. conss.

2 · Imppp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Hadriano pp.

pr.Si desertores inuenti resistendum atque armis obtinendum putauerint, tamquam rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: ita tamen, ut prouinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, nec suppositis aut commentis epistulis euadendi habeant facultatem.

D . VI k. Mart. Rauennae Theodosio A. et Rumorido conss.

3 · Idem AAA. Longiano pp.

pr.Qui relictis militaribus castris se ad depraedationes uel latrocinium contulerint, seueritatem iudicis non euadant.

D. VIIII k. April. Rauennae Arcadio A. VI et Probo uc. conss.