IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.75DE PRIVILEGIIS DOMUS AUGUSTAE VEL REI PRIVATAE ET QUARUM COLLATIONUM EXCUSATIONEM HABENT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantius A. ad Italicum.

pr.Priuatas possessiones nostras ab uniuersis muneribus sordidis placet esse immunes, neque earum conductores nec colonos uel ad extraordinaria munera uel superindictiones aliquas conueniri.

D. VIII k. Febr. Bononiae Placido et Romulo conss.

2 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Claudium.

pr.Rem priuatam nostram leuandorum prouincialium causa canonicas necessitates ea condicione, qua cunctos, uolumus sustinere.

1Sed excessit occasio iussionem, quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex diuersis sunt saltibus conuehenda trahantur, sed eo usque portentur, quo graue atque damnosum est prouehere.

2Proinde spectata sinceritas tua rem eandem in isdem locis implere faciat proprias functiones, quibus antea frumenta praebebat.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Mineruio comiti rerum priuatarum.

pr.Pro tironibus in corporibus postulatis pretia conferri ex fundis perpetuariis nostrae rei priuatae praecipimus.

4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Asclepiodoto pp.

pr.Absit, ut nos instructionem uiae publicae et pontium stratarumque opera titulis magnorum principum dedicata inter sordida munera numeremus.

1Igitur ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum nulliusque dignitatis ac uenerationis meritis cessare oportet.

2Domos etiam diuinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.

D. XV k. Mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss.

5 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Flauiano pp.

pr.Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, uniuersos possessores functiones in superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus.

D. III k. Mai. Rauennae Basso et Antiocho conss.