C. 11.74DE COLLATIONE FUNDORUM FISCALIUM VEL REI PRIVATAE VEL DOMINICAE VEL CIVITATUM VEL TEMPLORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Firmino com. s. l.
pr.Ordinariorum iudicum officiis nec non ipsis rectoribus prouinciarum actores seu conductores dominicos conueniendi licentiam damus, ita tamen, ut rationalibus priuatae rei ad exigenda fiscalia debita immineant
D. VIIII k. Iul. Mediolani Honorio A. IIII et Eutychiano conss.
2 · Idem AA. Messalae pp.
pr.Palatinos, qui a uiro illustri comite rerum priuatarum cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina.
1De quorum nominibus, si temere uersati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos seuerissime uindicetur
3 · Idem et Theodosius AAA. Petronio pp.
pr.Omnia praedia, tam ea, quae in re priuata olim tenentur, quam illa, quae ex proscriptorum bonis ad fiscum sunt deuoluta, eatenus ab huiusmodi priuilegiis et excusationibus submoueantur, ut omnes species annonarias, cursitationes etiam debitas atque integram opinionem sciant esse soluendam.