IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.63DE MANCIPIIS ET COLONIS PATRIMONIALIUM ET SALTUENSIUM ET EMPHYTEUTICARIORUM FUNDORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Constantinus A.

pr.Emphyteuticarios grauant coloni agros praeter consuetudinem usurpantes, quos nullis culturis erudierunt, cum sollemnitas id eos attractare permittat, quod eorum labore uel oliuetis est obsitum uel uinetis. sed et inriguas fontium aquas usurpare conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur.

1Ideoque placuit, ut deinceps aquarum ius potestatesque penes emphyteuticarios permaneant, tantumque ex eis colonis impertiatur, quantum culturis eorum agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt.

2Pro modo autem superfluae inrigationis, quam ultra culturas suas usurpauerint, emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant.

PP. VII id. Mart. Carthagine Constantino A. V et Licinio C. conss.

2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Germanianum com. s. l.

pr.Libertates, quas mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticis qui fundorum non sunt domini praestiterunt, rationales huiusmodi praecepti auctoritate rescindant.

PP. XIII k. Mai. Lupicino et Iouino conss.

3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Postumiano pp.

pr.Cognouimus a nonnullis, qui patrimoniales fundos meruerunt, colonos antiquissimos proturbari atque in eorum locum uel seruos proprios uel alios colonos subrogari. edicti itaque huius auctoritate sancimus eos, qui deinceps huiusmodi aliquid crediderint attemptandum, isdem possessionibus esse priuandos.

4 · Idem AAA. et Arcadius A. Cynegio pp.

pr.Super patrimonialium refectione fundorum dudum nostris est legibus constitutum, ut ii, qui eos colentes solum eorum uerterant, nunc alia loca deligentes, nunc ad militiam conuolantes, ad auitas condiciones et propria iura reuocentur.

1Ceterum eos, qui castrensibus stipendiis otia quieta meruerunt ueterani constituti, nequaquam placet tela in usum uomeris ligonisque conuertere.