C. 11.62DE FUNDIS PATRIMONIALIBUS ET SALTUENSIBUS ET EMPHYTEUTICIS ET EORUM CONDUCTORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. Cupito.
pr.Si quis fundos emphyteutici iuris salua lege fisci citra iudicis auctoritatem donauerit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea quae fisco pensitanda sunt repraesentare cogantur.
PP. XVII k. Iul. Treuiris Constantino A. IIII et Licinio IIII conss.
2 · Idem A. ad Dracontium.
pr.Patrimonialis fundi pensitationem aurariam seu frumentariam intra tempus omissam minorum dominio non nocere praecipimus nec ad fraudem iuris eorum euadere, si, quod sollemniter debetur, paulo serius inferatur: ita tamen, ut permanente substantia paruulorum iudex tutorem uel curatorem, per quem differtur illatio, neglegentiae suae et deserti officii poenas exigat et damna deplorare compellat.
3 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Germanianum com. s. l.
pr.Quicumque possessiones ex emphyteutico iure susceperint, ea ad refundendum uti occasione non possunt, qua adserant desertas esse coepisse, tametsi rescripta per obreptionem meruerint.
1Sed nec auelli eas ab his posse, nec si licitatio ab alio fuerit promissa, sed eas in perpetuum apud eos qui eas susceperint et eorum posteritatem remanere, nec si super hoc rescriptum fuerit aduersus eos impetratum.
D.VIII k. Oct. Mediolani Valentiniano et Valente AA. conss.
4 · Idem AA. ad Florianum com. r. p.
pr.Fundi patrimoniales et qui ex emphyteutico iure ad domum nostram diuersis generibus deuoluti sunt, sic eis qui eos poposcerint cedunt, ut commissi metus esse non possit. neque enim magis commodamus nostra, quam tradimus ea iure dominii: ita tamen, ut ea, quae in nostra possessione positi praestiterint, et in posterum dissoluant.
D. id. Mart. Treueris Valentiniano II et Valente II AA.
5 · Imppp. Valens Gratianus et Valentinianus AAA. ad Modestum pp.
pr.Si qui a prioribus colonis uel emphyteuticariis destitutum patrimonialem fundum a peraequatore uel censitore susceperint, perpetuo eundem atque inconcusso iure possideant, nec quisquam secundus petitor accedat.
D. IIII non. Nou. Gratiano A. IIII et Merobaude conss.>
6 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Nebridio com. r. p.
pr.Hi, quibus patrimoniales possessiones per asianam ac ponticam dioecesin uel a nobis uel a diuis parentibus nostris sacra largitate donatae sunt, inconcusse possideant atque ad suos posteros mittant.
1Quod quidem non solum in heredibus, sed et in contractoribus omni genere uolumus custodiri
D. III k. April.Constantinopoli Ricomere et Clearcho conss.
7 · Idem et Arcadius AAAA. Cynegio pp.
pr.Quicumque ad emphyteusin fundorum patrimonialium uel rei publicae iussu nostri numinis uenerit, is si redundantia fortunarum idoneus fuerit ad restituenda, quae desertis forte possessionibus requirentur, patrimonium suum publicis implicet nexibus.
1Si uero minor facultatibus probabitur, datis fideiussoribus idoneis ad emphyteusin accedat: scientibus his, quos talium rerum cura sollicitat, in se neglegentiae damna, si huiusmodi cautio defuerit, esse uertenda.
D. VI k. Mart.Constantinopoli Honorio nob. puero et Euodio conss.
8 · Idem AAAA. Clearcho pp.
pr.Omnes fundi patrimoniales per mesopotamiam et osrhoenam prouincias, quos constat diuorum retro principum sanctionibus limiti deputatos, ad ius pristinum sine ullius adsertionis reuocentur obstaculo praebituri omnia quae antea impendenda necessitatibus limitis praebere consueuerant, ita ut nulli penitus audiantur, qui aut rescripto aut adnotatione dominium uel emphyteusin uel conductionem quolibet genere largitatis de nostra liberalitate meruerint.
D.prid. k. Mai. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.
9 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eutychiano pp.
pr.Uniuersi cognoscant nihil priuato iure saluo canone fundis emptis cum patrimonialibus esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum peraequator accedat: graui multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae ausus fuerit temerare.
D. prid. non. Iul. Nicomediae Honorio A. IIII et Eutychiano conss
10 · Idem AA. Eutychiano pp.
pr.Fundos patrimoniales eos dumtaxat, qui saluo canone iure priuato nostra liberalitate concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti sunt, illustris auctoritas tua iubebit exaequari, ita ut releuato, quod imminet fatigatis, translatio in eos, qui integris uiribus florent, adscriptio tributorum aequa lance diuidatur.
D. IIII id. April. Constantinopoli Theodoro cons.
11 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Probo comiti s. l.
pr.Ius emphyteutici praedii, quod sine obligationis uinculo retentatum est, nostro iudicio immutabile perdurare praecipimus: possessionem autem, quae sine obligatione speciali fuerit uitiosa, uetustate temporis uolumus adiuuari.
D. id. April. Rauennae Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.
12 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Tauro pp et Patricio.
pr.Possessores uel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus emphyteuticarius habeat.
1Illud quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex comparatione priuata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat inlibatum intemeratumque seruari: licentia eis concedenda etiam libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum fundorum sunt domini, praestare.
D. XIIII k. Iul. Constantinopoli Ariobindo et Aspare conss.>
13 · Idem AA. ad Florentium pp.
pr.Nulli iam in posterum licere praecipimus patrimoniales seu limitotrophos uel saltuenses fundos, qui per tractum orientis positi sunt, ad ius transferre priuatum, siue dempto siue saluo canone iuris fundorum immutatio postuletur: legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes tam uidelicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet diuina pragmatica contra uetitum proferatur.
D. VI id. Iun. Constantinopoli Theodosio A. XVII et festo conss.
14 · Imp. Anastasius A. Matroniano pp.
pr.Iubemus omnes, qui in quacumque dioecesi in quacumque prouincia uel quolibet saltu fundos patrimoniales uel templorum aut agonothetici seu releuatorum iugorum uel cuiuscumque iuris per quadraginta iugiter annos ( possessione scilicet non solum eorum qui nunc detinent, uerum etiam eorum quoque qui antea possederant computanda) ex quocumque titulo uel etiam sine titulo hactenus possederunt uel postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus super dominio memoratorum omnium fundorum uel locorum uel domorum a publico actionem uel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare.
1Sed impositum canonem pro qualitate iuris, cuius praedia sunt uel loca, per singulos annos soluentes pro certo habeant suum esse quod possident uel postea possederint, ita ut omnibus ad excludendam omnem quolibet modo e publico mouendam quaestionem nudae et ex quocumque titulo uel etiam sine titulo corporalis quadraginta annorum iugis possessionis exceptio possit sufficere.
2Hoc etiam adiciendo, ut illi quoque, qui dempto canone huiusmodi fundos ab initio principali iussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadragesimos annos adempti canonis beneficium iugiter possederunt, nec canonem, cuius ademptionem quadraginta, sicut dictum est, annorum possessio testatur, possint penitus profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est tam saluo quam dempto canone, possessorum iura nostrorum in eo statu, in quo per quadragesimos, sicut dictum est, iugiter annos manserunt, absque ulla innouatione durare.
D. III k. Aug. Constantinopoli Olybrio uc. cons.