C. 11.34DE PERICULO NOMINATORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Seuerino.
pr.Hi, qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur soluendo fuerunt, periculo uos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui, cum nomine publico eos conuenire potuissent, id facere supersederunt.
2 · Idem A. Rufino.
pr.Si successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominauit, administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest. etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt.