C. 11.33DE DEBITORIBUS CIVITATUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Diodoto.
pr.Non prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere constiterit conuentus exsoluerit, tam meis quam diuorum principum constitutionibus declaratur.
2 · Imp. Constantinus A. Verino suo sal.
pr.Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse peruideris uel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseuerare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsoluant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri.
1Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi ciuitates, placuit, si qui debitor rei publicae ciuitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donauerit uel distraxerit uel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.
1aItaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen ciuitati alicui inuenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conueniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis soluentibus liberatur.
1bAb eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.
2Quod si quispiam debitor rei publicae ciuitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparauerint, manifestum est secundum ius uetus et rescripta diuorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.
3Quod si quis debitor non comparauerit uel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum conuenit ad dispendium rei publicae pertinere. ideoque cura patris ciuitatis apud idoneos uel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est.
PP. III k. Febr. Volusiano et Anniano conss.