IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.19DE STUDIIS LIBERALIBUS URBIS ROMAE ET CONSTANTINOPOLITANAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Theodosius A. et Valentinianus C. Constantio pu.

pr.Uniuersos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione uulgari praecipimus amoueri, ita ut, si qui eorum post emissos diuinae sanctionis adfatus quae prohibemus atque damnamus iterum forte temptauerit, non solum eius quam meretur infamiae notam subeat, uerum etiam pellendum se ex ipsa ubi uersatur illicite urbe cognoscat.

1Illos uero, qui intra plurimorum domus eadem exercere priuatim studia consueuerunt, si ipsis tantummodo discipulis uacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus: sin autem ex eorum numero fuerint, qui uidentur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis priuatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant, scituri, quod, si aduersus caelestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis priuilegiis consequantur, quae his, qui in capitolio tantum docere praecepti sunt, merito deferuntur.

2Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos romanae eloquentiae doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem uero grammaticos: in his etiam, qui facundia graecitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sophistae et grammatici aeque decem.

3Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiae atque doctrinae memoratis magistris sociamus auctores.

4Unum igitur adiungi ceteris uolumus, qui philosophiae arcana rimetur, duo quoque, qui iuris ac legum uoluntates pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi inuicem possint obstrepere uel magistri, neue linguarum confusio permixta uel uocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum auertat.

D. III k. Mart. Constantinopoli Theodosio A. XI et Valentiniano conss.