C. 11.18DE COLLEGIATIS ET CHARTOPRATIS ET NUMMULARIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pu.
pr.Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obuiandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus releuetur, ne argentariorum uel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati uel decani festinant.
1Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis uelamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens approbatur, subrogatione uidelicet memoratorum uel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio.
2Quod autem supra numerum, qui encautis breuibus continetur, nemo se quolibet patrocinio uel cuiuslibet adsumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est serenitatis censere, tuae sublimitatis tuique officii cautius obseruare.
3Hoc inter omnes aequa lance seruari praecipimus, nullo diuinae domus patrocinio, nullo sacrosanctarum ecclesiarum reuerentia, nullo qualibet uel cuiuslibet se potentia excusante.
4Sed ne tantum circa munera releuanda supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam dicendum obseruandumque esse censemus, ut chartae uenditio, quae de prouinciis ad corporatos supplicum per innouationem translata est, primae constitutionis terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis constitutum est, id in posterum nulla addita nouatione seruetur.
D. X k. April. Theodosio XVII et Festo conss.