IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.12NULLI LICERE IN FRENIS ET EQUESTRIBUS SELLIS ET IN BALTEIS MARGARITAS ET SMARAGDOS ET HYACINTHOS APTARE ET DE ARTIFICIBUS PALATINIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Leo A Leontico.

pr.Nulli prorsus liceat in frenis et equestribus sellis uel in balteis suis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare posthac uel inserere. aliis autem gemmis frena et equestres sellas et balteos suos priuatos exornare permittimus. De curcumis uero omnem prorsus qualiumcumque gemmarum habitum praecipimus submoueri. Fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quae solo auro et arte pretiosae sunt. Si quis autem contra interdictum pietatis meae fecerit, sciat se continuo quinquaginta libris auri esse multandum.

1Nulli praeterea priuatorum liceat ( exceptis scilicet ornamentis matronalibus et tam muliebrium quam uirilium anulorum habitu) aliquid ex auro et gemmis quod ad cultum et ornatum imperatorium pertinet facere neque illud sub hoc colore et praetextu praeparare, quod uelit clementiae principali uelut aliquod munus offerre: pietas enim mea huiusmodi dona non expetit neque regium sibi offerri a priuatis cultum requirit.

2Sane si quis posthac aliquid contra uetitum huiusmodi sanctionis effecerit et offerenda clementiae meae ornamenta, quae usibus regiis deputata sunt, gemmis auroque decorata ausus fuerit praeparare, centum librarum auri condemnatione sciat se esse feriendum, capitali quoque subdendum esse supplicio: ornamenta enim regia intra aulam meam fieri a palatinis artificibus debent, non passim in priuatis domibus uel officiis parari.

3Unde summa seueritate sancimus, ut quod in cultu ornatuque nostro sacrum et adoptabile est, id facere temeritas priuata non audeat.

4Si quis sane contra uetitum tranquillitatis meae aliquid fecerit, definitam superius multam ab his per officia palatinorum exigi et sacris largitionibus nostris iubemus inferri.