IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 11

C. 11.11DE VETERIS NUMISMATIS POTESTATE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valentinianus et Valens AA.Germano PP.

pr.Solidos ueterum principum ueneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus et distrahentibus iubemus, ut nihil omnino refragationis oriatur, modo ut debiti ponderis sint et speciei probae: scituris uniuersis, qui aliter fecerint, haud leuiter in se uindicandum.

2 · Idem AA. et Gratianus A. ad Iulianum pp.

pr.Pro imminutione, quae in aestimatione solidi forte tractatur, omnium quoque specierum pretia decrescere oportet.

3 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Arintheo pp.

pr.Uniuersos auctoritas tua proposito edicto commoneat obryziacorum omnium solidorum uniforme pretium postulare, scilicet capitali supplicio puniendo, qui uel iussa nostrae maiestatis auaritiae caecitate contempserit, uel aeternales uultus, dum fraudibus studet, duxerit uiliores.