C. 10.65DE LEGATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Achillino.
pr.Pater trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur.
2 · Idem AA. et Valerianus C. Marco.
pr.Cum uos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad proprias erogationes collega uester acceperat, non uobis reddere heredes eius, sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius inferre.
1Sane si honorariis aduocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud uobis, qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis.
2Eum autem collegam uestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud prouinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Muciano.
pr.Transmarina legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii uacationem munerum ciuilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae uidentur exhibuisse.
4 · Imp. Constantius A. ad Titianum.
pr.Uniuersi omnino ex comitibus uel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates, ciuilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum umbratili suffragiorum pactione lacerentur.
1Eos tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis uersati sunt.
D. prid. k. Iul. Triueris Placido et Romulo conss.
5 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Apodemio pp. Illyrici.
pr.Si quod extraordinarium concilium postulatur, cum uel ad nos est mittenda legatio uel uestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio tractatuque conuenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur.
1Prouincialium enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, uobis agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda uideantur.
2In loco autem publico de communi utilitate prouincialium sententia proferatur, atque id, quod maioris partis probauerit adsensus, sollemnis firmet auctoritas.
D. V k. Aug. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.
6 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Monaxio pp.
pr.Quotiens ab Alexandrina ciuitate legatio destinatur, uniuersos curiales praecipimus, qui intra urbem consistunt, si non aegritudine uel alia inexcusabili necessitate impediuntur, in locum curiae conuenire et decreta sua propria subscriptione firmata uiro spectabili praefecto Augustali insinuare, ut eius relatione comitati tuis uirtutibus suas petitiones intiment et sub examine tuo perpensa legatione res ordinetur.
D III non. Oct. Constantinopoli Theodosio A. VII et Palladio uc. conss.