C. 10.64DE MULIERIBUS IN QUO LOCO MUNERA SEXUI CONGRUENTIA ET HONORES AGNOSCANT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Philippus A. Claudio.
pr.Malchaeam, quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe roma maritus eius consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli posse saepe rescriptum est. Patrimonii uero munera necesse est mulieres in his locis in quibus possident sustinere.