C. 10.55DE HIS QUI NON IMPLETIS STIPENDIIS SACRAMENTO SOLUTI SUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Verino.
pr.Ignominiae causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem ciuilibus excusati non sunt.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Caro ueterano.
pr.Cum ob prouectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse ambigi non potest.
1Habebis itaque a ciuilibus muneribus nec non etiam honoribus uacationem: non tamen ea priuilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur, usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis.
3 · Idem AA. Philopatori.
pr.Veteranis ita demum honorum et munerum personalium uacatio iure conceditur, si post uicesimum annum militiae, quam in legione uel uexillatione militauerunt, honestam uel causariam missionem consecuti esse ostendantur.
1Unde cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis superuacuo uacationem tibi uelle flagitare.