C. 10.35QUANDO ET QUIBUS DEBETUR QUARTA PARS EX BONIS DECURIONUM ET DE MODO DISTRIBUTIONIS EORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Si decurionum consortio sit alienus qui curiali successit, competentis eidem iuris (siue ex asse siue ex parte heres sit bonorumue possessor) partem quartam iure optimo a curia peti decernimus.
D. V id. Iun. Constantinopoli Felice et Tauro conss.
2 · Idem AA. Apollonio pp.
pr.Meminimus nuper emissa lege diuali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus implentium, ex qualibet nouissima uoluntate uel ab intestato etiam ad quemcumque praeterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse corporibus. Sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata uniuscuiusque rei sibi particulam uindicando adeo totas dilacerant facultates, ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura praecipitent.
1Quorum nimiam licentiam prouida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab intestato uel ex postrema uoluntate directis uel fideicommissariis uerbis decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor diuidi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis uel curiae quadrantis uel heredi uel fideicommissario per uniuersitatem dodrantis electio ex sortis felicitate contingat.
1aIta scilicet et praefati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur incommodo. Naturale quippe uitium est neglegi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum inuidet alienae.
2Sed ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri, immobiles quidem res, quae nec latere facile possunt nec quicquam si diuulgentur officiunt, sub adspectu etiam curialium aestimari diuidique concedimus: mobiles autem res uel se mouentes uel instrumenta, uel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in medium proferri diuulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud se diligenter aestimauerint, quae quantique sint pretii facultates, credi oportere decernimus. Quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi uilitatem et inuidiae patere diuitias?
3In exigendis uero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae competit, successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in medium unusquisque a debitoribus conuenientem sibi exigat portionem: eque diuerso aes alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores quam curia pro sua sorte restituere compellentur.
4Quod si saepe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum uero ad similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago praebebitur, scilicet ut uniuersis mortui facultatibus in aperto propositis uel aestimatio rerum uel diuisio sub praesentia curialium celebretur.
5In omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiae competit, transactiones interpositas firmas illibatasque manere decernimus.
6Ad filiorum uero curialium uel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum, similitudinem, ad quos integras opes peruenire censuimus, filiam quin etiam neptem proneptemue principali eiusdem ciuitatis, unde pater auus uel proauus oritur, nuptam rerum uel ab intestato uel ex dispositione ultimae uoluntatis quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus.
7Quod si post parentum obitum inueniantur innuptae uel uiduae, in impuberibus quidem post transactam pubertatem, in aliis uero, quae pubertatem excesserint, uel etiam in uiduis post mortem parentis triennium dumtaxat uolumus expectari, ut interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem ciuitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat uel, si intra id temporis alienum eadem curia sortiatur maritum penitusue nupta non fuerit, memorata pars totius substantiae curiae cum triennii tam urbanorum quam rusticorum praediorum dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam de aestimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisue, sicut in extraneis personis dictum est, ratio conseruetur.
8Sed et si mater mortui uel auia tempore, quo filius neposue moritur, in coniugio eiusdem ciuitatis curialis inuenta fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae portionis subire iacturam.
9Extraneum quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiae tamen eiusdem ciuitatis obnoxium supra dictae portionis dispendio liberamus.
D. VIII id. Mart. Constantinopoli post consulatum Dioscori et EudoXII uu. cc.
3 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Si quis curialibus muniis obnoxius, uno forte uel pluribus filiis uel filiabus derelictis, filio quidem uel filiis suae substantiae partem minimam dereliquerit, eam tamen, quae excludere eos de inofficiosi querella potest, aliis autem suam substantiam dereliquit, ut ex hac patrimonii distributione ad filium quidem uel filios curiales minima pars substantiae remaneat, totum autem curiale munus masculis immineat, siue filii siue nepotes sint uel pronepotes, curiali tamen condicioni obnoxii: sancimus huiusmodi iniquitatem resecari et non minus quarta portione in masculos posse testatorem transmittere, siue unus est filius siue plures, nulla deminutione ex permixtione sororum eis facienda, ut non solum corporibus, sed etiam substantiis laborantes possint curiales habere consortium.
1Ad hoc sancimus, si quis curialis filiabus pluribus derelictis ab hac luce fuerit subtractus, quarum una curiali eiusdem nupserit ciuitatis, aliis filiabus, quae ad huiusmodi uota non migrauerint, uel extraneis in reliquam partem heredibus derelictis, non uideri curiae ex sententia legis Theodosianae ad Apollonium scriptae satisfieri: sed omnino quartam partem patrimonii curia consequatur, siue uni filiae, quae curialibus nuptiis copulata sit, deputanda siue ex aliis heredibus colligenda, filia procul dubio quae curiali nupsit immuni ab huiusmodi quartae datione seruanda, cum per maritum eius quantum ad ipsius personam curiae sit satisfactum: et hoc obseruari non solum si ultimo elogio condito testator curialis decesserit, sed etiam si intestato diem suum obierit.
2Sed si quid minus fuerit uel minime derelictum, hoc modis omnibus filio curiali uel filiae, quae nupta est eiusdem ciuitatis decurioni, ex substantia patris curialis uel deputari uel adimpleri: nullo obstaculo curiae opponendo, si secundum praedictam legem filius nepos pronepos pater auus proauus curiali morienti fuerint derelicti, qui nexibus curialibus ex quacumque uel dignitate uel occasione fuerint absoluti: in hoc etenim Theodosianae legi apertissime uolumus esse derogatum.
3Et generaliter definimus ex omni causa neque masculos liberos neque filias copulatas matrimonio curialis minus quarta parentis substantiae habere, uel non extantibus filiis uel filiabus, sed aliis heredibus ipsam curiam secundum anteriores leges quartae curialis morientis habere solacium.
D. k. Iun. Constantinopoli Iustiniano A. II. cons.