IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.34DE PRAEDIIS CURIALIUM SINE DECRETO NON ALIENANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA Cynegio pp.

pr.Si quis decurionum uel rustica praedia uel urbana uenditor necessitate coactus addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus strangulatur exponat et ita demum distrahendae possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probauerit. Infirma enim erit uenditio, si haec fuerit forma neglecta.

1Ita enim fiet, ut nec immoderatus uenditor nec emptor, cuiuscumque sit condicionis, inueniatur iniustus. Denique nihil erit postmodum, quo uenditor uel circumuentum se insidiis uel oppressum potentia comparatoris queri debeat, quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de uoluntate patuerit comparantis.

2Quod si quis contra uetitum occultis molitionibus per suppositas fraude personas cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator extiterit, sciat se pretio quod dedit esse priuandum et locum quem comparauit cum fructibus esse restituendum.

D. VIII k. Dec. Constantinopoli Honorio np. et Euodio conss.

2 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio PP.

pr.Nec uenditio rei hereditariae curiae adquisitae aut debitoris hereditarii qui soluerit liberatio aliter admittenda est, nisi apud acta totius uel maioris partis ordinis intercedente decreto ineundi contractus uel dissoluendae obligationis causa probetur.

1Ita enim id quod ex ea redigitur ad praediorum iubemus comparationem expendi, quorum reditus omnes, sicut dictum est, eiusdem curiae publicis muneribus, quae solacio egere constiterit, iustissime seruabuntur: ex consensu omnium et maxime ditiorum, uel idonea fideiussione oblata conductoribus eligendis.

D.V id. Iun. Constantinopoli Felice et Tauro conss.

3 · Imp. Zeno A Sebastiano pp.

pr.Curiales uendere quidem res immobiles uel mancipia rustica prohibemus sine interpositione decreti: donationes uero uel permutationes uel quoslibet alios etiam sine decreto permittimus celebrare contractus, quoniam et sacrae constitutiones, quae super hoc a retro principibus latae sunt, in plurimis suis partibus de pretio non redhibendo locutae sunt, ut ex hoc apertissime detur intellegi solum emptionis decurionibus sine decreto interdictum fuisse contractum.

1Cum tamen uenditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos uel qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae uel causae uel theatralis liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, nec ex tabella decretum recitari, sed curialium uel maioris partis curiae relatione currente sine ulla malignitate referentium uel damno contrahentium ad confirmandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam.