IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.32DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM ET QUI DECURIONES HABENTUR QUIBUS MODIS A FORTUNA CURIAE LIBERENTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Caesoni.

pr.Si, cum te pater decurionem esse uoluisset, illo in rebus humanis agente honor tibi iste delatus est, tenentur quidem etiam heredes eius rei publicae (nam in hac parte uice fideiussoris pater accipitur), sed non ante nisi tuis rebus excussis.

PP. V k. Dec. Aemiliano et Basso conss.

2 · Exemplum sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani AA.

pr.Obseruare magistratus oportebit, ut decurionibus sollemniter in curiam conuocatis nominationem ad certa munera faciant eamque statim in notitiam eius qui fuerit nominatus per officialem publicum perferre curent, habituro appellandi, si uoluerit, atque agendi facultatem apud praesidem causam suam iure consueto: quem si constiterit nominari minime debuisse, sumptus litis eidem a nominatore restitui oportebit.

Sine die et consule.

3 · Idem AA. Iulio.

pr.Cum decurionatus honorem sponte susceperis, albo eximi, licet annosum te esse dicis, non potes.

PP. id. Nou. Diocletiano A. II. et Aristobulo conss.

4 · Idem AA. Cassiano.

pr.Cum adoptiuum filium ex adoptantis dignitate decurionis filium effici nulla dubitatio est, pro atrocibus iniuriis eum, quem ad uicem naturalis pignoris tibi adscribebas, a praeside prouinciae illicitis corporis cruciatibus adfici non oportuit hocque congruenti poena coercebitur.

PP. XII k. Dec. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

5 · Idem AA. Alexandro.

pr.Filios in potestate patris positos ad munera seu honores non posse deuocari falso tibi persuasum est. sane si ad nominationem filii consensum non accommodaueris, ob administrationem ipsius minime conueniri poteris.

PP. VI id...... Maximo II et Aquilino conss.

6 · Idem AA. et CC. Leontio.

pr.Expertes litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura.

D. VIII k. Mai. AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Diogeniano.

pr.Licet indiuisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine ciuilibus tenentur muneribus.

PP. IIII id. Mai. Paulino ipsis AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Platoniano.

pr.Infamia, quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit honorem.

D. XVI k. Febr. Nicomediae CC. conss.

9 · Idem AA. et CC. Aurelio.

pr.In albo decurionum perscriptis patrem non habenti filios anteferri constitit.

10 · Idem AA. et CC. Aurelio.

pr.Si ultra septuagesimum annum aetatis patrem tuum esse praeses prouinciae perspexerit, eum personalium munerum uacatione perfrui prouidebit.

11 · Idem AA.et CC. Maximo.

pr.Uxorem pro marito decurione conueniri non posse procul dubio est.

12 · Idem AA. et CC. Zotico.

pr.Nec infames immunitatem habere, cum hoc priuilegii, non notae sit, conuenit.

D. V k. Dec. AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Proto.

pr.A muneribus decurionatus nec sententia praesidis in perpetuum nec anni quinquaginta nec podagrae ualitudo praestat excusationem.

14 · Imp. Constantinus A ad Euagrium.

pr.Nemo iudex aliquem suo arbitrio de curia liberet. nam si quis fuerit eiusmodi infortunio deprauatus, ut debeat subleuari, de eius nomine ad nostram scientiam referri oportet, ut certo temporis spatio ciuilium munerum ei uacatio porrigatur.

PP. id. Mart. Constantino A. III et Licinio III conss.

15 · Idem A Hilariano correctori Lucaniaeet Brittiorum.

pr.Uniuersos decuriones uolumus a tabellionum officiis temperare.

16 · Idem A. ad Hilarianum proconsulem Africae.

pr.Si quis decurio uel propriae rei causa uel rei publicae cogatur nostrum adire comitatum, is non ante discedat, quam insinuato iudici desiderio proficiscendi licentiam consequatur. Quod si pro sua audacia parui aliquis hanc fecerit iussionem, indignationem competentem sortiatur.

PP. VII id. Iul. Carthagine Crispo III et. Constantino III conss.

17 · Idem A. ad Euagrium pp.

pr.Qui derelicta curia militauerit, reuocetur ad curiam.

D. XVI k. Iun. Constantino A VII et Constantio C. conss.

18 · Idem A.

pr.Si ad magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere potuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum ad duumuiratus munera uocabuntur, ita ut, si postea reperti fuerint, biennio integro onera duumuiratus cogantur agnoscere.

1Omnes enim, qui obsequia publicorum munerum declinare temptauerint, simili condicione teneri oportet.

D. III k. Oct. Serdicae Constantino A. VIII et Constantio IIII conss.

19 · Idem A ad Lucretium Paternum.

pr.Vacuatis rescriptis, per quae munerum ciuilium nonnullis est uacatio praestita, omnes ciuilibus necessitatibus adgregentur, ita ut nec consensu ciuium uel curiae praestita cuiquam immunitas ualeat, sed omnes ad munerum societatem conueniantur.

D. VIII k. Nou. Heracleae Constantino A. VIII et Constantio IIII conss.

20 · Impp. Constantius et Constans AA. ordini ciuitatis Constantinae Cirtensium.

pr.Magistratus desertores ad eam grauitas tua faciat necessitatem condicionis urgeri, ut, quascumque pro his expensas ciuitas prorogauit, refundere protinus ac repraesentare cogantur.

D. XIIII k. Febr. Naisso Acindyno et Proculo conss.

21 · Idem AA. Nemesiano comiti.

pr.Curiales omnium ciuitatum nullam pro re priuata nostra debent inquietudinem sustinere nec huiusmodi oneribus uelut extraordinariis occupari, quoniam satis est, si ciuitatum munera per eos congrue compleantur.

D. prid. id. Aug. Bessae Acindyno et Proculo conss.

22 · Imp. Iulianus A. Iuliano comiti Orientis.

pr.Eos indulserunt ueteres principes ex materno genere curialibus Antiochenis adscribi, quos patris condicio nullius uindicaret iuri ciuitatis.

D. V k. Sept.Antiochiae Mamertino et Neuitta conss.

23 · Idem A. Iuliano comiti Orientis.

pr.Prouidendum est eorum nouitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conuentis propter haec debita,qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt, nullam eos molestiam pro sarcina nominationis alienae sustinere patiaris.

PP. Beryto k. Nou. Mamertino et Neuitta conss.

24 · Idem A. Leontio consulari Palaestinae.

pr.Si quis decurio pater sit tredecim liberorum, honoratissimae munerum quieti donetur.

D. k. Mart. Antiochiae Iuliano A. IIII et Sallustio conss.

25 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Byzacenos.

pr.Curiales ultra terminos propriae ciuitatis non iubeantur a moderatoribus prouinciarum sui exhibere praesentiam, nisi publica necessitas exegerit.

D. prid. id. Sept. Aquileiae Diuo Iouiano et Varroniano conss.

26 · Idem AA. ad Modestum pp.

pr.Quidam ignauiae sectatores desertis ciuitatum muneribus captant solitudines ac secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur.

1Hos igitur atque huiusmodi deprehensos erui latebris consulta praeceptione mandamus atque ad munia patriarum subeunda reuocari, aut pro tenore nostrae sanctionis familiarium rerum carere illecebris, quas per eos censuimus uindicandas, qui publicarum essent subituri munera functionum.

PP. Beryto k. Ian. Valentiniano et Valente AA. conss.

27 · Idem AA. Mauris Sitifensibus.

pr.Priuilegio militiae paternae se non uindicet, quem auitus curiae nexus adstringit. Quod si militari auo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni.

D.VIIII k. Mai. Treuiris Valentiniano et Valente AA. conss.

28 · Idem AA. ad Volusianum pu.

pr.Nullus qualibet praerogatiua fultus a debitis muneribus habeatur immunis.

D. IIII k. Iul. Mediolani Valentiniano et Valente AA. conss.

29 · Idem AA. Germaniano pp. Galliarum.

pr.Nati ex inquilinarum nostrae domus matrimonio et patre decurione non patrum suorum, uerum matrum condicionem sequantur.

D. III id. Oct. Valentiniano et Valente AA.conss

30 · Idem AA. ad Modestum pp.

pr.Procuratores rei publicae actionibus publicis debere uti non uenit in dubium.

31 · Idem AA. et Gratianus A. ad Modestum pp.

pr.Ex omnibus domibus producti, qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi utilitatem publicam priuatis studiis et patrociniis postponant.

D. III id. Iul.Ancyrae Gratiano A. II et Probo conss.

32 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Neoterium pp.

pr.Fabricenses ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinauerint ciuitatis: reliqui ne leui quidem inquietudine pulsentur.

D XVI k. April. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.

33 · Idem AAA Eutropio pp.

pr.Omnes iudices prouinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet culpae aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum.

1Quod si quis forte iudicum in hanc pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem tormentis subdere, uiginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut pertinaciae iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus facultatem.

D. XII k. Aug. Heracleae Eucherio et Syagrio conss.

34 · Idem AAA Floro pp.

pr.Si quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandandam, totius dignitatis exceptione depulsa grauissima poena plectetur.

1Ille uero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens uilitatem existimationem suam seruili obsecundatione damnauerit, tradatur exsilio.

D. X k. Nou. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.

35 · Idem AAA. Postumiano pp.

pr.In filiis decurionum retinendis priorum praeceptorum decreta sublimitas tua custodiat.

1Eos quoque, qui aduocationis obtentu curialia onera declinant, agere uniuersa compellat, quae et si necessitas non exigit, tamen patria non remittit.

2Ipsos quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo obnoxios esse decernat.

D. VIII id. April. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss.

36 · Idem AAA. ad Basilium comitem s. l.

pr.Exemplo senatorii ordinis patris originem unusquisque sequatur, nec ualeant specialiter delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem transferri fortasse promeruerit: neque ulla pro more prouinciae referri sinatur exceptio.

D. XVI k. Iul. Romae Merobaude II et Saturnino conss.

37 · Idem AAA Postumiano pp.

pr.Quotienscumque se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae uel origo fecerit uel latum inter partes iudicium designauerit, nullam prorsus spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant.

D. XIIII k. Aug. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss.

38 · Idem AAA ad Cynegium pp.

pr.Ne quis officialium poenae specie atque aestimatione curiae dedatur, nisi si quis forte curiam diffugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur officiis.

1Omnes itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis eorum aestimet curiae loco supplicii quemquam deputandum, cum utique unumquemque criminosum non dignitas debeat, sed poena comitari.

D. VIII id. Nou. Constantinopoli Ricomere et Clearcho conss.

39 · Idem et Arcadius AAAA. ad Eusignium pp.

pr.Curiales, qui sese priuilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant.

D. VIII k. Ian. Honorio np. et Euodio conss.

40 · Idem AAA Cynegio pp.

pr.Quilibet principalium uel decurionum uel decoctor pecuniae publicae uel fraudulentus in adscriptionibus illicitis uel immoderatus in exactione fuerit inuentus, iuxta pristinam consuetudinem non solum a uobis, quibus propter loci dignitatem rerum summa commissa est, uerum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus subiciatur.

D. Die k. April. Constantinopoli Valentiniano A. III et Eutropio conss.

41 · Idem AAA Cynegio pp.

pr.Decurio fortunam quam nascendo meruit suffragiis atque ambitione non mutet: et si uacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimos cito definiri solet, curiam non relinquat.

D prid. non. Iul. Constantinopoli Valentiniano A. III et Eutropio conss.

42 · Imppp. Theodosius Arcadius et Honorius AAA. Abundantio comiti et magistro utriusque militiae.

pr.Militaribus uiris nihil sit commune cum curiis: nihil sibi licitum sciant, quod suae non subiectum est potestati: nullum iniuria, nullum uerbere, nullum graui pulsatione tribunus, dux ille an comes sit, curialem principalemue contingat.

1Si quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus uiris usurpata attrectauerit iniuria, sciat se decem auri libris esse multandum.

D. prid. k. Aug. Constantinopoli Arcadio A. II et Rufino conss.

43 · Idem AAA. Rufino pp.

pr.Omnes, qui curiali obstricti sanguine diuersis se officiorum priuilegiis et actuum praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambiges. Sed nec rescripta aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus.

D. prid. id. April. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio conss.

44 · Idem AAA. Rufino pp.

pr.Nullus solius materni sanguinis uinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habetur immunis.

D. V id. Aug. Constantinopoli Theodosio A. III et Abundantio conss.

45 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Ennoio proconsuli Africae.

pr.Nominationum forma uacillare non debet, si omnes qui albo curiae detinentur adesse non possunt, ne paucorum absentia siue necessaria siue fortuita debilitet, quod a maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in urbe positae totius curiae instar exhibeant.

D. XVII k. Iun. Mediolani Olybrio et Probino conss.

46 · Idem AA. Theodoro pp.

pr.Ad subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus curiales eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non possint.

D. IIII k.Oct. Mediolani Olybrio et Probino conss.

47 · Idem AA. Caesario pp.

pr.Curiales, qui honorariam adepti sunt comitiuam, formidare debent eos, quorum sunt moderationi commissi, nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum praecepta despiciant.

1Quod si in eadem culpa perseuerent, quinque librarum auri multae obnoxius subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus.

D. IIII k. Ian. Constantinopoli Olybrio et Probino conss.

48 · Idem AA. Florentino p.u.

pr.In successione curialium decernimus, ut, etiam si patres decesserint, teneatur agnatio.

D. XII k. Ian. Mediolani Caesario et Attico conss.

49 · Idem AA. Theodoro pp.

pr.Omnes, qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda munia teneantur.

D. id. Febr. Mediolani Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

50 · Idem AA. Eutychiano pp.

pr.Omnes omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseuerent, et qui ex his ad prouinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque ambitione peruenerint, sciant se non solum in sua curia remansuros, sed etiam cunctis rursus ab exordio muneribus seruituros.

D.VIII k. Nou. Constantinopoli Honorio A. IIII et Eutychiano conss.

51 · Idem AA. Messalae pp.

pr.Quamuis prouisum fuerit congruae emendationis occursu, quemadmodum curiales militiae nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio reppererunt, ut euitatis prouinciae suae finibus, tamquam his eorum tantum interdictus fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum cupiditatibus obuiamus, ut ex eorum bonis, qui se uel prosecutioni uel muniis ciuitatum interdictae dudum ambitione militiae uel qualibet fraude subtrahere conati fuerint, curiis quas deseruerant consulatur.

1Itaque si uocati edictis intra anni metas (ii tamen, qui manifestis curiae nexibus illigantur) latere potius quam redire maluerint, sciant post emensum annum interpellatis prouinciarum moderatoribus ex facultatibus suis curiis quas destituerunt consulendum. neque enim de immaturo praeiudicio temporis possunt breuitatem causari.

D. XVII k. Sept. Theodoro uc. cons.

52 · Idem AA. Probino proconsuli Africae.

pr.Quis tam inueniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu praeditis ac uotiua curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam transacti oneris compellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant?

D. XVI k. April. Mediolani Caesario et Attico conss.

53 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Euchario proconsuli Africae.

pr.Duumuirum impune non liceat extollere potestatem fascium extra metas territorii propriae ciuitatis.

D. VI id. Mart. Rauennae Honorio VIIII et Theodosio V AA. conss.

54 · Idem AA. Palladio pp.

pr.Generali lege sancimus, ut, si quis suum decurionem curiae uindicare maluerit, si praesidis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator prouinciae, si quaestio fortasse fiducia defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses causam originis competenti disceptatione cognouerit atque conuictum cum poena restituerit debitis muneribus uel liberum ab inquietudine pronuntiauerit, decem librarum auri multam cogatur exsoluere, eius etiam officium pari damni inrogatione teneatur.

D. V non. Mai. Rauennae Theodosio A. VII et Palladio conss.

55 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Isidoro pp.

pr.Si quis decurio aut subiectus curiae ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse uel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur ualeant declinare.

D. III non. April. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

56 · Idem AA. Isidoro pp.

pr.Alexandrinis principalibus, etsi aduocatione fungantur, nihilo minus peregrinationi incumbat, nec cura publica nisi in sua tantum ciuitate committatur.

1Et primus curiae, cum muneribus uniuersis expletis ad summum peruenerit gradum, comitiuae primi ordinis fruatur post biennium dignitate praestita, in curialibus tamen permaneat.

D. prid. non. Iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

57 · Idem AA. Isidoro pp.

pr.Quinque summates ordinis Alexandrini corporalibus iniuriis immunes esse censemus, ut uoce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint criminose, pecuniariis coerceri dispendiis. Aestimabuntur autem praesente curia uiri spectabilis Augustalis iudicio.

D. prid. non. Iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

58 · Idem AA. Isidoro pp.

pr.Eum, qui triginta annos in Alexandrina ciuitate ciuilibus inhaeserit muneribus, corporalibus muniis, non pecuniariis excusari conuenit: habita consideratione uidelicet meritorum, ut hoc bene cogniti priuilegium consequantur nec eo passim fruantur indigni.

D. prid. non. Iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

59 · Idem AA. Isidoro pp.

pr.Si quos spontaneos hypomnematographi munificos suis exhortationibus ad publicas nominauerint functiones, iubemus non expectandum esse consensum pro tempore uiri spectabilis Augustalis, qui fit plerumque uenalis, sed utriusque partis sufficere uoluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat: tunc ad memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatores consona relatione currente.

1Quam si suscipere uel confirmare distulerit, sciat se uiginti quinque auri librarum condemnatione plectendum.

D. prid. non. Aug. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss.

60 · Idem AA. Thomae pp.

pr.Nullus, qui nexu generis curiae tenetur obnoxius, per substitutam quamcumque personam curiales impleat functiones, sed ipse per se debitum patriae munus exsoluat, etsi spectabili dignitate decoratus sit, nisi hoc ei speciali beneficio sit concessum.

1Ii uero, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non uetentur.

D. V k. Mart. Constantinopoli Eudoxio et Dioscoro conss.

61 · Imp. Leo A. Viuiano pp.

pr.Neque Dorotheum uirum illustrem et totam eius substantiam neque Irenaeum uirum spectabilem tribunum et notarium, etsi ante paternas illustres dignitates natus est, ullam inquietudinem pro curiali genere et condicione sustinere decernimus: liberos quoque eorum, uel qui iam sunt uel futuri, eorumque posteros, quotienscumque continuata temporum et successionum perpetuitate nascentur, a curiali condicione et functione esse liberos: lege diuae memoriae iuliani, quae de materno curialium Antiochenae ciuitatis genere promulgata est, nihil in persona uiri illustris Dorothei uel uiri spectabilis irenaei uel aduersus facultates eorum uel aduersus liberos eorundem, qui iam uel nati sunt uel postmodum quoquo tempore nascentur, uel aduersus substantias eorum roboris habitura.

1Circa alias sane uniuersas personas de materno genere ad memoratae Antiochenae ciuitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem praecipimus obtinere propriam firmitatem.

62 · Idem A. Constantino pp.

pr.Si ille, qui ex filia decurionis Antiochenae splendidissimae ciuitatis et patre, qui nullius alterius ciuitatis muniis debeatur, procreatus est, sub examine prouincialis iudicis uel sponte confessus uel certe conuictus fuerit, quod ex filia sit curialis progenitus et albo decurionum adscriptus fuerit, nullam sibi superesse facultatem negandae uel euitandae condicionis existimet et curialem non adspernari fortunam aui materni sui pertemptet nec dubitet se muniis curialibus subiacere.

1Quod si quem curia, de qua praesens sanctio loquitur, natum ex filia curialis minime secundum praestitutam ordinationem sibi sociandum curauerit, prolem eius pulsare nullo modo penitus poterit: nec enim patimur conuentionem eiusmodi praetermisso filio, quem filia curialis ediderat, a nepote uel pronepote uel ulterius incipere.

63 · Idem A. ad Senatum.

pr.Docticii uiri clarissimi iuuenis fortuna super curiali condicione nullo modo inquietanda nec facultatibus eius, sed eo, qui huiusmodi conamen inierit, sacrilegii poenam luituro omnes, qui post peractam illustrem administrationem uel adhuc in ea posito patri suo gignuntur, a curialium intentione defendantur una cum paternis sine dubio substantiis, quas cum persona patris a curiali nexu liberas esse nemo dissimulet.

64 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.

pr.Neminem ex his, qui obnoxii curiae constituti ab initio felicissimi nostrae pietatis imperii comitum priuatarum nostrae uel Augustae partis, seu comitis largitionum uel comitis domesticorum, quaestoris uel magistri officiorum ad actum administrationis gerendum prouecti sunt uel in posterum prouehentur, ob hoc curialium munerum laqueos uolumus euitare: sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inseruire, nisi forte aliis priuilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. Nam alia uniuersa legitima uel ex constitutionibus data priuilegia integra uolumus illibataque obseruari.

1Ne tamen indulti honoris inane nomen retinere uideantur, dignitatum titulis potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus respondentes habeant integra illibataque priuilegia dignitatis.

2Eos uero, qui uel praefatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt, cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus nexibus uel onere decernimus liberari.

3Hos autem, qui quocumque tempore patricii uel consules aut consulares facti sunt aut in posterum fuerint, aut magistri militum uel praefecti praetorio Orientis uel illyrici uel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curiarum nexibus uel onere decernimus liberari.

66 · Imp. Anastasius A. Polycarpo pp.

pr.Diuae memoriae Zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est, in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cauetur eos etiam, qui ante eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem diuae recordationis Zenonis imperii, comitis priuatarum nostrae uel piissimae Augustae partis, seu comitis largitionum uel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet ad actum administrationis gerendum prouecti sunt, minime curialium munerum laqueos ob hoc euitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus inseruire, nisi forte aliis priuilegiis super hoc legibus cognitis muniantur.

1His etenim, qui memoratas administrationes uel unam ex his peregerunt, nec non liberis et rebus eorum beneficium, quod ante per illustrem administrationem peractam eis adquisitum est, intactum illibatumque iubemus seruari, ut relaxatione condicionis et munerum curialium per anteriores principales dispositiones sibi concessa tam ipsi quam liberi eorum post huiusmodi administrationem adeptam procreati una cum propriis substantiis potiantur, etsi contigit eos post diuae memoriae Zenonis constitutionem siue per se siue per substitutos suos curiae competentia munera subisse: eadem uidelicet constitutione diuae memoriae Zenonis ex die quo promulgata est suas uires obtinente, cum conueniat leges futuris regulas imponere, non praeteritis calumnias excitare.

67 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Curialibus consortiis consulentes censemus, ut nemo sibi blandiatur et non certis modis sese liberum esse existimet, sed pro nostra forma tantummodo sciat posse libertatem sibi curialis competere condicionis: omnibus anterioribus modis, quos non comprehendit praesens sanctio, ex praesenti die antiquandis.

1Si quis igitur uel summum patriciatus honorem fuerit consecutus, siue infulis consulatus honorarii aut ordinarii fuerit ampliatus, ut uel consul uel consularis efficiatur, seu praefectorum praetorio infulas susceperit gubernandas, uel urbicariam (in ipso tamen actu) meruerit praefecturam, nec non magistri militum officium gerendum susceperit, is gaudeat se huiusmodi condicionis esse exsortem et liberum cum suis facultatibus suaque posteritate, quam postquam meruit dignitatem uel actum gessit ediderit, anterioribus filiis in condicione pristina remansuris.

2Tam praefecturae quaestoris quam uiri eloquentissimi fisci patroni tam praefecturae, quae Orientalibus et Illyricianis praesidet sedibus, quam urbicariae nexibus curiae liberantur, cum ad fisci patronatum peruenerint, una cum substantiis et liberis suis, quos uel ante habuerint uel postquam ad eundem gradum prouecti sunt.

3Viri etiam clarissimi principes agentium in rebus curiae libertatem ex antiquis legibus consecuti sunt, et uiri spectabiles proximi sacri scrinii memoriae et sacrarum epistularum nec non sacri scrinii libellorum sacrarumque cognitionum et dispositionum cum substantiis suis et liberis, quos post emensa stipendia susceperant.

4Hoc etiam nos corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore pertulerunt, intactum illibatumque conseruamus, ut ii omnes fortuna curiali liberentur cum sua substantia suaque subole secundum ea quae praediximus.

5Ex aeuo autem sequente progenitos antea nullius futuri fisci patroni liberos concedimus liberandos, ut ne, quod summis apicibus dignitatum non est concessum, hoc alii sibi audeant uindicare: sed progeniti filii ante, quam ad fisci patronatum peruenerint, in condicione pristina remaneant.

6Aliis autem modis, quam his, quos singillatim enumerauimus, siue legibus antiquis comprehensi sunt (qualis erat is, quem ex tribus maribus concessum ante fuerat patri maximo senatui sociare) siue comprehensi anterioribus scitis non fuerant, liberationem competere cuidam curialis fortunae nullo patimur modo: sed siue pragmatica sanctio super hoc processit siue sententia eminentissimae praefecturae, siue alius quicumque modus excogitatus est, omnia ea penitus uacuari et pro infectis haberi, et curialia corpora suis reddi ciuitatibus et substantias eorum subiacere nulla excusatione eis penitus competente.