IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 10

C. 10.28DE COLLATIONE DONATORUM VEL RELEVATORUM AUT TRANSLATORUM SEU ADAERATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp.Theodosius et Valentinianus AA. Hermocrati pp.

pr.Dispositionem amplissimae recordationis Antiochi, quae certam quantitatem ante se releuatis possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam in canonem cecidit et anniuersaria debet pensitatione persolui, nec in praeteritum nec in posterum patimur esse concessum.

1Indulgentiam uero memoratae descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in releuatis, uerum etiam in donatis adaeratis translatisque, seu quodlibet aliud nomen nouae descriptionis excogitatum est, uolumus obseruari nullamque super his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innouationis aut oneris adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra diualia statuta releuare suas possessiones.

2Nouerit tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic nostrae sanctioni contraria porrigatur, uel si sacris mandatis ( si qua forte citra suggestionem his piis dispositionibus aduersa manauerint) obsequatur et aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum librarum auri se condemnatione multandum.

D. XII k. Dec. Constantinopoli Theodosio A. XVIII et Albino conss.