C. 10.26DE CONDITIS IN PUBLICIS HORREIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Volusianum P.U.
pr.Omnia quae in horreis habentur expendi uolumus, ita ut non prius ad frumentum tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam uetera condita fuerint erogata.
1Et si forte uetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella non possit, eidem ex noua portione misceatur, cuius adiectione corruptio uelata damnum fisco non faciat.
2Ad istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui uel frumenta modio metiatur uel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur in condito.
D. VI id. April. Diuo Iouiano et Varroniano conss.
2 · Idem AA. Arthemio praesidi.
pr.Cum ad quamlibet urbem mansionemue accesseris, protinus horrea inspicere te uolumus, ut deuotissimis militibus effloratae et incorruptae species praebeantur.
1Nam si per incuriam officii grauitatis tuae sartorum tectorum neglecta procuratione aliqua pluuiis infecta perierint, iam ad damnum tuum referentur.
D. VIII k. Sept. Arelate diuo Iouiano et Varroniano conss.
3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Anatolio pp. per Illyricum.
pr.Nulli posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur.
1Sin uero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam.
D. VII id. Iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss.