JGR III 4.95Imp. Alexii Angeli aurea bulla Venetis concessa. (Α. 1199.)
Abrir no leitor do IusCommune →0
pr.Quemadmodum animalia sese ad invicem intime dilligentia, gregatim quousque semper euntia, nec non et compascentia et simul ad sublimia et inferiora convolantia, coëgredientia etiam ac regredientia, et forte interdum quadam necessitate secedentia, et sepius ad invicem retro respicientia, et gruendo ac sclingendo et propriis unius cujusque vocibus desiderium ab invicem remotorum demonstrantia, et si alicubi libertatem ceperint, statim valde ad compascentia redeuntia, et letitiam impossibille est dici quantum ex facto ad invicem concursu, et velut dilligenti allocutione non significativis et inarticulatis vocibus subsignificantia: sic et genus Veneticorum plurimum amicabile ac servile circha Romaniam per tempora iam multa, et etiam a centum annis et plus connumeratis possidens inconvulse eam et indivisibiliter detinet. Et si aliquem remoto forte sic eos persequitur, quiete remotionem portantes sepe ad unionem revertuntur, modis quoque omnibus eam revocare requirunt, et ut [ad] matrem puer et ad dominam verna respiciunt atque amplexus expectant; cum autem invenerint, indissolubilibus vinculis amoris tenere student. Quod quidem et nunc Venetie circha Romaniam contigit. Nam Imperio meo sceptra Romanie divina providentia suscipiente, conventionibus quoque, que inter eam et dillectissimum fratrem Imperii mei pre - imperantem, dominum Isaakium Angelum, fuerant, quasi suscipientibus, nobillissimus Dux Venetie et protosevastos Henricus Dandolus, ac etiam ipsa Veneticorum consilii prudentia super requisitionem unionis quasi dissolute nequaquam superdormitavit, imo legatos ad nostram transmiserit celsitudinem: primo quidem Rainerium Zenum et filium nobillissimi quidem Ducis Venetie Auri Magistri Petri, Marinum, et legatum ab Imperio meo susceperunt gramaticum ejus, protonobillissimum ypertaton dominum Johannem Cataflorum. Et quoniam quidem per eum in Veneciis sufficienter morantem, que in conventione ambigua erant, solvi non potuerunt, alios statim legatos ad nostram transmiserunt sublimitatem, et nec per eos valentes pacisci, [ac] finem apponi eis, que ab hiis querebantur, nec aliorum legatorum missionem procelaverunt, imo accesserunt et rursum ad nostram legati Venetie tranquillitatem, Henricus Navagiosus, Andreas Donatus et Benedictus Grillionis. Et cum nec ista, que legationis erant, pro suo velle ipsos imitantia, in Venetiam ad se mittentes et ipsi rediere, suscipientes a nostra serenitate legatum, pansevaston sevaston et familiarem Imperio nostro acolittum, dominum Johannem Nomucopulum; et abiit is cum eis. Et tunc nec per istum eis, que ipsi sedebant, majores Venetie finem inducere potuerunt, alios legatos ad nostram duxerunt mansuetudinem, Petrum Michaelem videlicet et Octavianum Quirinum, viros prudentia, consilio et verbo apud Veneticos quam magnos, qui cum pansevasto sevasto et Imperio meo familiari cancellario vicedomino Dimitrio Trinkio 1º ex precepto nostre magnificentie tam de jam peractis, quam etiam ex novo paciscendis multociens ratiocinantes, denique et coram nostra majestate steterunt, et inter predictum cancellarium atque eos tractata retulerunt, et multam instantiam, nec non et deprecationem ut eis placita perficere possent facientes, ad declarandam acquievere, Juraverunt et etiam sacramentum, sic ad verbum continens: Nos legati nobillissimi Ducis Venetie et Imperialis protosevasti Henrici Dandoli, Petrus Michael et Octavianus Quirinus, juramus hac hodierna die, que est vigessima septima presentis mensis Septembris presentis secunde indictionis, sex millesimi septingentesimi septimi anni, ad sacra dei evangelia et ad honorabilem et vivificam crucem, quod omnia, que pacti sumus cum sanctissimo et altissimo Imperatore Romanorum et semper augusto domino Alexio Comnano, secundum ortationem et voluntatem predicti nobillissimi Ducis Venetie et ex scripta ejus conmissione ad nos ex voluntate majoris partis parvi et magni consilii Venetie facta convenimus et pacti sumus; et quod concessit et conmissit nobis idem nobillissimus Dux Venetie, ut nos super animam suam juremus, quod et ipse ea, que a nobis pacta sunt et conventa, jurabit et homines Venetie jurare faciet. Et ex quo nobis hoc concessit et conmissit, non id subvertit vel mutavit. Et sicut hec juramus sine fraude et malo ingenio, sic adjuvet deus et sancta ejus evangelia et honorabilis atque vivifica crux predictum Ducem nostrum et nos, et in hoc seculo et in futuro. Hec igitur jurantes, et que pacta sunt ab éis nostre magnificentie, ut ex parte predicti nobillissimi Ducis eorum et totius Venetie scripto ab eis subscripto comprehendentes, id nostre tranquillitati tradiderunt, sic per dictiones habens: Non est Venetia conjuncta, nec umquam conjungetur alicui coronatorum hominum vel non coronatorum, aut gentium vel nationum alicui contra Imperium domini Imperatoris Romanorum et semper augusti domini Alexii Comnani, quamdiu ipse vixerit, aut heredum ejus tam masculorum quam et feminarum, qui et que imperabunt, vel eorum qui ex precepto eorum imperabunt, ad offendendum Romaniam particulariter sive universaliter, nec per se umquam offendet. Item, quotienscumque principum aliquis coronatus vel non coronatus, sive gens aliqua contra Romaniam venerit ad offendendum eam cum galeis quadraginta vel pluribus, usque ad centum, et vult Imperium eorum, vel heredes ipsorum mares sive femine, [qui] et que imperabunt, vel hii, qui ex precepto eorum imperabunt, servitium Veneticorum cum galeis quadraginta et usque ad centum, debent illud habere infra menses sex post noticiam Duci datam Venetie ab Imperio eorum. Que profecto galee debent Venetie fieri et preparari a Veneticis cum universo earum apparatu per peccuniam illuc missam ab eorum Imperio, vel inventa [m] ibi a parte celsitudinis eorum, Veneticis dare debentibus homines aptos, ut quisque eorum preparationem quinque galearum presit; qui et jurare debent, quod facient eas et bene fieri, et unamquamque earum centum quadraginta fore remorum et cum omni apparatu earum, cum celleritate et sine dolo, secundum quod deberent eas facere fieri, si essent galee Venetie, aut si cum peccunia Venetie deberent fieri. Quorum quisque debet a vestiario domini Imperatoris accipere liberalitatis gratia numismata yperpera sexaginta. Item comites hujusmodi galearum jurabunt super sancta dei evangelia, quod in unaquaque gallearum erunt centum quadraginta homines, si tot hominum eis roga data fuerit, exceptis morientibus et sine eorum noticia aufugientibus. Veruntamen ipsi studebunt bona fide, quatenus rogam eisdem hominibus datam, morientibus vel fugientibus videlicet, recuperent; quam si recuperare valuerint, inducent alios pro eis in galeas eorum, aut reddent rogam homini domini Imperatoris. Item jurabunt unusquisque comitum, quod universum apparatum ipsis traditum conducent ad honorem Imperii eorum et salutem nostri stoli. Homines autem galearum talem accipere debent rogam, qualem Venetici apud Coriphum accipiebant. Item, si Imperium eorum voluerit in numero hujusmodi centum galearum servitium Veneticorum in universa Romania inventorum, debet illud habere cum tot scilicet galeis, quot armari poterunt ex inventis Veneticis, ex quatuor tribus inductis secundum numerum inventorum Veneticorum cum et predicta roga. Tamen non cogentur viginti annorum homines [et] infra galeas ingredi, neque sexaginta annorum et ultra. Item noster stolus debet habere capitaneum vel capitaneos Veneticos, qui jurabunt, quod conducent stolum ad honorem Imperii eorum et salutem nostri stoli bona fide sine fraude usque ad stolum celsitudinis Imperii eorum. Item, si ante quam noster stolus uniatur Imperii eorum stolo, invenerit aliquem stolum inimici Imperii eorum, et voluerit ei nocere vel eum expugnare, faciet sic absque fraude et malo ingenio aliquo. Postquam vero stolus noster unitus fuerit stoło Imperatorie sublimitatis, debent numerari, qui in galeis erunt, a capitaneo stolii Imperii eorum, si ipse voluerit; et inventi quidem erunt in servitio celsitudinis Imperii eorum; absentes vero studiose ac bona fide curabunt reperire Venetici, si potuerint, et numerum adimplere. Item capitaneus vel capitanei nostri stoli et comites et nauclerii, nec non et prodenses et ex unaquaque galearum decem homines jurabunt, quod obedient precepto capitanei stoli Imperatorie celsitudinis Imperii eorum, ad honorem et salutem nostri stoli, sine fraude et malo ingenio, et quod una cum stolo Imperii eorum persequentur stolum inimici majestatis Imperatorie, sive Christiani sint sive pagani; et offendent eum et expugnabunt et persequentur, inferentque ei malum, quod inferre valebunt, bona fide, sine fraude et malo ingenio; et impugnabunt eum, quamdiu et stolus Imperii eorum impugnabit cum bona fide, sine fraude. Et si aliqua [m] terrarum inimici Imperialis celsitudinis ceperit, debemus in ea ecclesiam et embolum et scalam habere et conversari sine omni datione. Veruntamen stolus Imperii eorum debet tantus esse, quantus et noster, aut amplior. Postquam autem hujusmodi servitium Imperio eorum peregerint, debent habere ex galeis, que de Venetia exiverint, ad suam reversionem galeas tot, quot eis necessarie convenienter erunt, et sine fraude et bona fide. Item, postquam hujusmodi galee Venetiam pervenerint, si eorum Imperium voluerit eas in Romaniam rursum reduci a Veneticis, fiet sic; et unusquisque eorum, qui eas reducet, debet habere proprie mercedis gratia, quod conpetens est secundum tempus. Si autem Imperium eorum voluerit per alias personas sive per aliam aliquam dispensationem reversionem earum fieri in terram sue celsitudinis, licebit et hoc ei. Si vero volluerit eas ibi custodiri, custodientur ad honorem Imperii eorum, tamquam si proprie essent Venetie, veruntamen cum Imperiali expensa. Item, si ob gravitatem aliquam hujusmodi galee nequiverint secundum prefixum terminum de Venetia venire, (debent) in servitium stoli Imperii eorum ingredi universi in Romania inventi Venetici, secundum quod superius declaratum est, scilicet de IV tres, cum supra scripta roga. Item, si eo [rum] Imperio expedit adjutorium ad vindictam terre Imperialis celsitudinis ob aliquem inimicum in Romaniam ingressurum cum galeis quadraginta aut pluribus, et nequit Imperium eorum pro auxilio mittere Venetiam, debet Imperatoria majestas Veneticos inducere ad sue terre defensionem contra hujuscemodi inimicum, inventos in magna urbe videlicet et circha eam, et ab ea et locis jacentibus circha eam, versus ortum et versus occasum usque ad Avidum, ibique similiter repertos, et in terris, que infra sunt, usque Filadelphiam et in ea, et usque Adrianupolim et in ea, ex quatuor tres, cum tot galeis, quot armare valebunt, inventi secundum predictum ordinem, cum etiam manifesta roga. Tali itaque modo talique ordine juvabunt et deffendent Romaniam Venetici contra omnem hominem coronatum et non coronatum, et contra omnem gentem Romaniam nocere volentem, prout superius declaratum est; et contra ipsum regem Alemannie. Item, si Imperium eorum voluerit mittere Venetiam homines aut vestiaria, gratia conducendi milites aut de Lombardia aut ab alia terra, et dispensandi ad honorem et utilitatem spectantia terre celsitudinis eorum, licebit et hoc eis, nisi hoc contra Venetiam sit. Debent autem Venetici recipere homines et peccunias et vestiaria Imperii corum, et defendere et homines et peccunias eorum ab omnibus inimicis, Verumtamen clementia Imperii eorum non debet Venetia stolum educere vel exercitum contra aliquem, cum quo Venetici habent unionem et amorem. Item, si Imperium voluerit per partes Venetie milites in Romaniam ducere, licebit et hoc Imperio eorum, nisi ipsi manifesti inimici Venetie sint, aut Venetia impedita sit, sine fraude et malo ingenio aliquo. Nam transacto impedimento licitum erit eis, sive soli fuerint sive cum familiis, transire. Hec autem servitia debent Venetici Imperio eorum et Romanie servire, nisi manifestas inimicicias habeat ab aliqua coronata persona vel aliqua magna terra, ita quod servitium ipsi nequeant facere, sine fraude et malo ingenio. Item debent, qui per tempora Duces Venetie erunt, Imperio eorum et heredibus eorum masculis et mulieribus imperaturis, sive hiis, qui ex precepto eorum Imperio imperabunt, et fidem, servabunt etiam eam contra omnem hominem coronatum et nou coronatum, salvo eo, quod per juramentum debent Venetie, secundum quod et nunc Dux Venetie nos Henricus Dandulus, juravimus. Item, si inimicorum Imperii aliquis insultum fecerit ad impugnandum aliquam terrarum celsitudinis eorum, in qua sunt Venetici, debent eam deffendere Venetici, et inimicos expellere ab hujusmodi terra, prout possunt, bona fide et sine fraude. Hanc itaque conventionem firmam custodient Venetici et hoc sacramentum firmum, et nec ob iram ipsis illatam semper memorandi Imperatoris domini Manuelis Porphyrogeniti, nec ob aliam aliquam occasionem ipsis factam, nec pro aliquo precepto vel timore alicujus coronate persone vel non coronate, vel ipsius regis Alemannie, nec pro aliqua excommunicatione ecclesiastica vel solutione alicujus pontificum, aut ipsius Papae urbis Rome, hujusmodi violabunt conventionem vel juramentum. Hec autem omnia custodient Venetici bona fide, sine fraude et malo ingenio, quamdiu ab Imperio eorum et Imperatoribus, qui deinceps erunt, integre conservantur, que nobis promissa sunt a sanctissimo Imperatore domino Alexio Comnano per crisobulum Imperii ejus. Et que quidem suprascripti prudentissimi legati nobillissimi et fidellissimi Imperio meo protosevasti et Ducis Venetie, Henrici Dan-, duli, ad Imperium meum et Romaniam pepigerunt et juraverunt, et in scripto ab eis subscripto comprehendentes Imperio meo tradiderunt, jurandi et ab ipso Duce eorum et tota Venetia hec. Imperium autem meum hec suscipiens, presens chrysobulum verbum suum transmisit nobillissimo et fidellissimo Imperio meo protosevasto et Duci Venetie et universae Venetie plenitudini per Imperii mei legatum illuc directum, per honorabillissimum et familiarem Imperio meo protonotarium vicedominum Theodorum Aulicalamum, quod chrysobulum verbum scilicet promittit eis, quoniam nobillissimo Duce eorum protosevasto et magno et parvo consilio Venetie, ac alia ejus plenitudine suscipientibus hoc, sacramento quoque secundum suam consuetudinem confirmantibus, et in scripto ponentibus hec omnia continenti, et propriarum suarum manuum subscriptionibus id consummantibus, et cum predicto protonotario Imperio meo id mittentibus, tradetur eis ab eo presens chrysobulum verbum Imperii mei, corroborans et confirmans fidellissimis Imperio meo Veneticis antiquitus facta chrysobula a sempiterne memorie Imperatore et proavo Imperii mei, domino Alexio Comnano et filio ejus Imperatoris, domino Johanni, et dillecto patruo Imperii, domino Manuele Comnano; insuper et facta eis chrysobula ab Imperante dilectissimo fratre Imperii mei, domino Isaakio Angelo super hiis, que promissa sunt eis per ea, tam jam complectis quam et non adhuc finem capientibus, et efficatiam ac incommutationem habebunt, et tamquam facta ab Império meo deputabuntur. Corroborat enim et confirmat ea Imperium meum per presens chrysobulum verbum suum et precipit, eos conversari salvos et sine timore in omnibus regionibus Imperii mei, in personis et peccuniis eorum, tam ab hominibus Imperii mei, - quam et ab ipso Imperio meo, habere quoque ipsos et omnia tenumenta, que habebant tempore super éos prevenientis ire semper memorandi Imperatoris patrui Imperii mei, domini Manuelis Comnani. Et si ob servitium, quod Imperio meo fecerint vel Imperaturis, prout in superius ordinato scripto legatorum Veneticorum declaratur, et si supervenerit eis a coronata persona vel magna gente guerra, debet Imperium meum vel per tempora Imperaturi, sicut in ipsa conventione declaratur, eos adjuvare, prout deberet adjuvare unam de magnis civitatibus Romanie. Insuper, si et Imperium meum aut Imperaturi fecerit amorem aut treguam cum aliquo inimico, contra quem servierint Imperio nostro, debet Imperium nostrum eos inducere in talem illum amorem vel treguam. Promittit et eis licentiam habere in omnibus regionibus Imperii mei, tam in hiis, que circha litus sunt, quam et in hiis, que infra terram, et in ipsis insulis, et simpliciter in omnibus partibus, que sub potestate nostre pie sunt tranquillitatis, omnem mercationem exercere, et emere atque vendere omnem speciem in regionibus Imperii mei nascentem, et ex aliis regionibus in eas allatam sive per naves per mare, sive per samaria vel plaustra per terram; et nec comercium aut pedagium vel passagium aut samariaticon vel portuaticon aut savuraticon aut causa onerandi aut scalaticum, nec aliam aliquam census appeticionem a navibus in Romaniam venientibus vel a samariis vel plaustris per omnes regiones Imperii mei transeuntibus ex consuetudine exactum exigentur. Insuper et, quoniam in quibusdam regionibus Imperii mei molestiam et infestationem non parvam Veneticos Imperio meo fidelissimos jam dicti prudentissimi legati Venetie, Petrus Michael et Octavianus Quirinus, meo suggessere Imperio, eo quod clare in chrysoboliis prius eis factis ipse non sint ordinate: Imperium meum et a tali molestia volens fidelissimos et Veneticos liberare, et nominatim omnes regiones, que sub Romania sunt, in quibus mercari debent, ordinare in presenti chrysobulo meo placuit Imperio. Que sunt iste videlicet: Provintia Dirrachii cum illis, que in ea sunt personarum et ecclesiarum immobilibus. Provincia Jericho et Caninon cum omnibus in ea immobilibus existentibus. Provincia Joaninon. Provincia Drynupoleos; similiter provincia Dyavoleos. Provincia Colonie. Provincia Achrydos. Provincia Prespe. Provincia Castorie. Provincia Servion. Provincia Triadice et Vvelevusdii. Provincia Nisi et Vranisove. Provincia Scopie cum episkepsi Coriton. Provincia Sagorion. Provincia Malesovii et Morovisdii. Provincia Strumice. Provincia Prilapi et Pelagonie ac Molyscii, nec non et Mogreno. Provincia Verias cum catepanikio Cetri. Provincia Voleri, Strimonos et Thessalonices. Provincia Nicopolon cum episkepsibus in ea existentibus personalibus, ecclesiasticis et monasterialibus, et cum ipsis episkepsibus subjacentibus intimis consanguineis Imperii mei, semper felicissimis sevastocratoribus Cesaribus et dilectis Imperii mei filiabus, ac desideratissime ipsi mee Auguste. Insula Corypby, Kephalini, Zakintos, Leukas, Ithaki. Orion Patron et Methonis. Orion Corinthii, Argus et Nauplii. Orion Thebarum et Euripii, cum insulis Andro et Caristo, Keo, Milo et in ceteris insulis, que sub Antro sunt et Caristo. Dodecanissos. Mitilinim. Chios. Samos, Rodos. Kos. Strovilos. Kriti. Kipros. Orion Athenarum. Provincia Velechative. Provincia Valachie. Episkepsis Dimitriados. Duo Almeri. Episkepsis Crevennicon et Fersalon. Episkepsis Domocu et Vesenis. Chartularata Ezeros, Dobrochuvysta, et que sub ipsa sunt ville. Tricala. Provincia Larisse. Episkepsis Platamonos. Provincia Thrakis et Macedonie, et que in ea sunt [episkepses] physcales et personales. Episkepsis Kerovachii. Silivria. Episkepsis Zurlii et Theodorupleos. Episkepsis Messinis, Archadiupleos et Vulgarophigi. Provincia Cheronissi. Provincia Adrianupleos et Didimotichi. Provincia Branchialii. Provincia Phylipupleos, Veroys, Moras et Archridii. Provincia Mesothinie. Episkepsis Damatrios. Provincia Nicomidie. Episkepsis Pillarum et Pithion. Provincia Opsikiu et Eegeu cum episkepsi Lopadiu et Appoloniade. Provincia Acherau. Provincia Atramyti. Provincia Milasis et Melanudii. Provincia Meandri. Provincia Neochastron. Provincia Phyladelphye. Provincia Attalie, Seleukie, Antiochiae, Laudikie; et usque ipsam Antiochiam; et simpliciter in omni tenumento, quod sub meo est Imperio, sive secus litus aut infra terram. In omnibus enim talibus regionibus Imperii mei et Romanie, vel phiscales sint aut ecclesiastice vel subjecte secretis sacrarum domuum aut ipsis intimis cognatis Imperii mei, per omnia fellicissimis sevastocratoribus et Cesaribus, ipsis dilectis filiabus Imperii mei, nec non et ipsi mee dilectissime Auguste, sine impedimento erunt mercantes, et in ipsa etiam urbium regina nullam mollestiam ab aliquo sustinentes, nec etiam ex toto usque unum obolum pro commercio vel passagio vel samariatico vel scaliatico vel portuatico vel pro aliquo alio capitulo requisiti; eandem etiam libertatem habebunt et ab eis conducta samaria et plaustra, et nec ab is aliquid ab aliquo requiretur. Immo quiete et sine aliqua datione omnis [regiones] Imperii mei transibunt, et nec que ab eis conducentur samaria vel plaustra, vel qui eis servierunt agogiate, requirentur aliquid; nec qui eis aliquam speciem vendiderint vel ab eis emerint, exigentur conmercium pro illa tali specie vel pratikium, quod deberet accipere fiscus vel practor illius regionis, in qua fit mercatio, nisi Veneticis hoc venderetur, sed hominibus commertium dare debentibus. Placet enim Imperio meo, nullum eorum, qui sub potestate Imperii Romanorum sunt et cum Veneticis mercantur, in omnibus regionibus Imperii mei, sive cum eis vendiderit aut adeo cum aliquo aliquid emerit, dare quicquam pro commercio vel pro aliqua alia exactione; sed eos esse liberos, tamquam et ipsi, qui commercium dare debentibus mercantur. Si quis vero ausus fuerit in aliquo eos inquietare, vel aliquid ab eis auferre, qua magna ira Imperii mei erit infestandus, et quod auferetur, in quadruplum redditurus. Et hec quidem de libertate fidellissimorum Imperio meo Veneticorum, quam in omni tenumento Imperii mei habebunt. Insuper, quoniam quidem jam dicti legati prudentissimi Venetie, Petrus Michael et Octavianus Quirinus, retulerunt Imperio meo, quia ex non scripto usque et nunc causis inductis ab aliquo Grecorum contra aliquem Veneticum, a legato Venetie per tempora in magna urbe existente judicatis et solutis, interdum quidam Grecorum quibusdam civilium judicum vel in palatio Imperii mei custodientium accedentes adtractiones gravissimas fidellissimis Imperio meo Veneticis superinducunt, et in carcerem retrudi eos faciunt, et omnibus aliis dedecoribus subici; deprecati sunt igitur Imperium meum, ut et tale capitulum per presens chrysobulum verbum Imperii mei solvatur, et concedatur eis, quod Greco quidem contra Veneticum agente in peccuniali causa, a legato Venetie, qui tune in magna erit urbe, judicium fieri debeat; Venetico vero contra Grecum similiter agente, si quidem, qui tunc fuerit cancellarius vie, in magna urbe iverit, apud euin causa moveri et judicari debeat: si vero forte ipse in magna urbe non fuerit, tune apud magnum logariastam cause judicentur: graviter quidem Imperium meum talem eorum accepit et peticionem et ex toto ad ejus complementum annuere nolebat 20. Sed quoniam multa instancia predeclarati legati ad Imperium meum fecerunt, et ne talis eorum deprecatio non exaudiretur, magnis precibus supplicaverunt, ut hoc solo capitulo separare Venetiam a Romania valente, Imperium meum puram fidem et bonam circha Romaniam Venetie voluntatem non ignorans, insuper et predeclaratorum prudentissimorum Venetie legatorum, Petri Michaelis et Octaviani Quirini, magne instantie ac supplicationi inflexum, pre19 Logotheta dromi indicari videtur. Infra „vie logotheta. Editus liber: volebat. cipit [per] presens chrysobulum verbum, quod Greco quidem contra Veneticum in peccuniaria causa agente, legatus, qui per tempora in magna urbe erit, tale judicium perscrutetur; et scripto quidem demonstrato a Greco tavulario conposito, certificato etiam ab aliquo judicum veli et epi tu yppodromi vel semiomate alicujus predictorum judicum, aut et ab aliquo pontificum vel ab aliquo tavulario vel judice, per quem apud Veneticos dignum fide habeatur, secundum hujusmodi scripti conprehensionem decisionem cause superinduci. Sic etiam quod per qualecumque tempus a nobilissimo et Imperio meo fidelissimo protosevasto et Duce Venetie ad magnam urbem mittetur legatus, et qui sub eo judices, statim post in magnam urbem eorum introitum ostendi debeant ei, qui tunc erit vie cancellarius, aut si ipse tunc cancellarius tunc in Constantinopoli non fuerit, ei, qui tunc erit magnus logariasta; et ab eo debeat mitti ad ecclesiam Veneticorum per magnum interpretem, vel si ipsi non fuerit, per aliquem curie alium interpretem, et per unum eorum, qui cancellarie scriptis deserviunt, aut per unum secreticorum magni logariastae, si talis gramaticus tunc presens non fuerit; et in medio ipsius Veneticorum ecclesie in audientiam tocius plenitudinis Veneticorum tunc in Constantinopoli existentium debeant jurare, quod recte et juste et sine susceptione personarum vel alicujus doni dati vel promissi juditia, que inter Grecos actores et Veneticos reos erunt, facient, nec aliquod adjutorium Veneticis tribuent, sed equa lance utriusque causam tam Greci quam et Venetici discernent et judicabunt: Venetico reo donare debente Greco actore calumpnie sacramentum, ipso Venetico solo jurare debente decisionis cause sacramentum, ita, quod integre decisionis cause sacramentum Veneticus Greco possit referre, si vult, prout et de hoc prudentissimi legati Veneticorum meum deprecati sunt Imperium. Et hec quidem, Greco contra Veneticum agente. Si vero Veneticus contra Grecum egerit, apud tunc cancellarium vie, vel eo a magna urbe absente, apud magnum logariastam querellam debeat proponere, et scripto quidem fide digno existente actori Venetico, quamvis a Greco lavulario aut judice veli et epituyppodromi, aut a pontifice vel Venetico tabulario vel judice sit compositum, secundum hoc utique causa decidetur. Scripto vero actori non existente, secundum ipsum jus et actor Veneticus judicabitur, et donabitur quidem et contra ab eo Greco calumpnie sacramentum. Jurabitur autem et ab ipso Greco ipsum decisionis cause sacramentum ita, quod Venetico possit referre e contra. Et secundum presentem formam presentis scripti hujus chrysoboli Imperii mei, ex nunc et deinceps juditia peccuniaría inter Veneticos et Grecos decidantur. Preterea quidem, si de seditione vel repugnatione inter Grecum et Veneticum existente moveatur causa, magna quidem existente seditione et ad multitudinem deventa et ad homicidium forte perveniente aut magnas plagas, tunc cancellarius vie, vel eo a magna urbe absente, tunc presens in palatio Vlachernarum primiceriorum et strattiotarum hujusmodi perscrutabitur causam, et, ut ab eo cognoscetur, solvet et ulciscetur; parva vero et ad unum vel ad duos deducta, si quidem vulneratus plagam mediocrem sustinens aut injuriam Veneticus fuerit, apud tunc cancellarium vie, vel eo a magna urbe absente, apud tunc magnuni logariastam querellam proponat, et secundum leges vindictam habebit. Si vero Grecus fuerit ydiota quidem, et non ex senatus consulto aut de clarioribus hominibus curie Imperii mei consistens, apud legatum Veneticorum et sub co judices de injuria et dedecore movebunt causam, et ab istis suscipiet vindictam. Diligenter enim Imperium meum confidit, quod super hujusmodi capitulis sacramenta pro justicia intervenientia Venetici, quibus judicium est commissum, non despicient, immo similiter et in hujusmodi causis justiciam custodient, quemadmodum et in peccuniariis, et non tantum honorem vel dedecus sive proficuum vel dampnum Veneticorum curabunt, quantum eorum sacramenta, que ab eis pro justicia fient, in omnibus bene custodire et observare. Ne autem longa sequatur mora in judiciis inter Grecos et Veneticos futuris, nec libelli dies nec interdictorum usque in viginti vel triginta, prout communiter secundum leges tenetur, connumerari meo placet Imperio, sed secundum novam constitutionem sempiterne memorie Imperatoris et dilecti patrui Imperii mei, domini Manuelis Comnani, factam de judiciis, que inter extraneos et indigenas cives conversantur. Insuper et aliam peticionem sepius declaratam prudentissimi legati ad meum fecerunt Imperium justissimam et meo acceptabilem Imperio. Petierunt enim, ut Venetico in aliqua regione Imperii mei moriente nullam practori terre ad bona defuncti Venetici fieri accessionem, immo secundum placitum Veneti defuncti ejus dispensentur res vel ab ejus fideicommissariis, si testamentorie contingit eum obiisse, vel ab hiis qui reperirentur tunc ibi Veneticis. Annuit igitur Imperium meum et tali corum peticioni, et per presens scriptum auro signatum chrysobolum verbum jubet: nulli in tota Romania aliquod dominium exercenti, sive practor provintie sit, sive villicus personalis vel monasterii aut ipsorum intimorum cognatorum Imperii mei, et ipsorum etiam felicissimorum sevastocratorum et Cesarum vel dilectorum liberorum Imperii mei aut ipsius dilectissime mee Auguste, licere ullo modo in Veneticorum defunctorum res manus inmittere, et aliquid ex eis usque ad unum obolum accipere, sed intacta omnino custodire tam a manu dimosii quam a manu personarum et monasteriorum, potestati defuncti vel procuratorum ejus sive ab intestato heredum custodita. Scire autem oportet: ille, qui ausus fuerit contra presens preceptum Imperii mei facere, quod in quadruplum reddet ablatum, et per competentem punietur correptionem, tunc vie logotheta existente seu magno logariasta talis capituli vindicte superinvigilare debente et secundum presens preceptum Imperii mei vindictam facere. Omnia igitur, que per presentis chrysoboli verbi ab Imperio meo corroborata, ex gratia donata generi Veneticorum Imperio meo fidelissimorum, incorrupte et inmutate custodita erunt, quousque et Venetici ad Imperium meum et Romaniam fidem secundum ea, que ab eis pacta et jurata sunt et in supraordinato scripto prudentissi. morum lagatorum declarata, inmutata et incorrupta custodierint. Ad hoc enim et presens chrysobulum verbum Imperii mei fidelissimis Imperio meo traditum est Veneticis, firmum et inviolatum habere debens. Factum mense Novembri presentis secunde indictionis sex millesimi septingentesimi septimi anni, in quo et nostrum pium et a deo promotum subsignavit Imperium. Alexius in Christo deo fidelis Imperator et moderator Romanorum Angelus.