IusCommune
IusCommune › Textos › Novellae post Iustinianum › Collatio IV

JGR III 4.88Imp. Isaacii Angeli aurea bulla de locis a Venetis Constantinopoli possidendis. (Α. 1187.)

τῆς περιβλέπτου. locum ejusdem monasterii Parakimomeni, qui versus orientem jacet domorum sancti Nicholai, et procedit et regreditur usque ad Viglam, unde et incepit, dimittens quidem a dextris domos monasterii sancti Marci, a sinistris vero aque cursum. Ejusmodi determinationis spatio comprehenduntur ea, que sunt versus orientem aque cursus, descendentis a Vigla versus portam Canavuci, habitacula et vacuus magnus locus, qui usque ad publicam viam versus occidentem progreditur sancti Marciani a muro civitatis et usque ad embolum, per presens chrysobulum verbum datum. Et ea, que sunt versus occidentem aque cursus a muro civitatis, qui in equali semite est, dividentis jura monasterii Akimiton, et usque ad domos sancti Nicholai et sancti Marci, cum parvo vacuo loco monasterii Parakymomeni. Et simpliciter omnia, que inhabitantur et que non inhabitantur, habitacula et vacua loca, in predicto spatio conprehensa. Adhuc cum his comprehenditur et que est in littore scalla sancti Marciani, que hodie a Chrysiobasilio possidetur, cum universa ejus comprehensione et continentia, et que in ea sunt domibus et ergasteriis.

Abrir no leitor do IusCommune →

0

pr.Quoniam Venetici ad Imperium nostrum accedentes et ab eo. ad servitium celsitudinis nostre recepti cum ceteris, que postulaverunt, ab Imperio nostro petierunt nostram deposcentes serenitatem, confirmari et quod super practico collatorum eis in magna urbe a semper memorando Imperatore et desideratissimo patruo Imperii nostri, domino Manuele Comnano, habitaculorum videlicet et liberorum locorum, nec non et littoralis scale, factum est chrysobulum verbum ejusdem semper memorandi Imperatoris, quatenus sic nullo modo suspicionem aliquam habeant, quicquam horum fore avulsum: Imperium nostrum hujusmodi deprecationem eorum nolens abicere, presenti chrisobulo suo confirmat predictum chrysobulum inter Imperatores famosi Imperatoris et patrui nostre serenitatis, quod ad verbum sic continet: Si eos, qui fide et devotione optimi sunt erga illos, qui per tempora optinent Imperii gubernacula, oportunum est larga beneficia ab ipsis consequi, magis autem si contigerit eos anime statum generosum habere atque audacem, ut ad similem zelum reliqui irritentur, et ne hujusmodi virtute inhonora persistente et contrario ei vitio reprehensionem veritates, raritas valde necessariarum prerogativarum a deo salvato Romanorum exercitui fiat: nequaquam quod a deo est Imperium nostrum ingenuos nautas et fidelissimos celsitudinis nostre Veneticos, in hanc Imperatoriam urbem venientes, decet prorsus spernere a peticione decidentes, quam nunc Imperio nostro porrexerunt, quum et ipsi consuetas genitoribus suis fidem et devotionem erga Romaniam et celsitudinem nostram rursum ostenderunt, et ab Imperio nostro vocati in congressum contra eum, qui potestatem habet Sicilie, et omnimodam pugnam contra eum et stollum ejus, nec non et terram ejus, parati et prompti apparuerunt. Ut enim predictus Sicilie dominus Rogerius didicit, incustoditas fore partes Imperii nostri, que circha Greciam et Peloponisum sunt, et insulas terras Imperii nostri, que circa easdem terras sunt, dum sublimitas nostra vacaret susceptioni et ducatui carum, que paulo ante per terram Imperii nostri transierunt, innumerabilium expeditionum, Alemannorum videlicet et Franchorum, et paratum cum ipsis esset contra impios Agarenos ad expeditionem faciendum per stolii missionem, ejusmodi regionem celsitudinis nostre, secundum quod ei possibile fuit, depopulatus est; cumque quod factum est ad predictorum Veneticorum aures pervenisset, hii hoc tanquam proprium dampnum reputaverunt, et confestim ad aparatum cooperandi, ut id quod factum est omnimode vindicetur, consurrexerunt et suum servitium prompte celsitudini nostre spoponderunt. Porro et in reliquas regiones Imperii nostri transmiserunt, quatenus, qui invenirentur cumpatriote eorum, venirent et servirent et ipsi in ejusmodi Romanie et Imperii nostri servitio usque ad complementum tocius mensis Septembris futuri cum deo indictionis duodecime. Ad remunerationem igitur hujusmodi eorum servitii, quod ut dictum est facere promiserunt, quoniam maiores vice universe, que per tempora huc venit, Veneticorum multitudinis adaugeri sibi et mansiones et embolum et scalas, in quibus naves eorum in portu stant, certificantes, se non modicum angustari, et quod non possint hiïs solis, que ipsis data sunt a beate memorie Imperatore et avo Imperii nostri in hac civitatum Imperatrice, contenti esse: largitur eis Imperium nostrum per presens chrysobulum suum que petierunt, habitacula et libera loca et littoralem scallam, que expresse numeranda et scribenda sunt in eo, quod jussum est fieri, practico traditionis eorum corporalis ab aedesimotato Epiphanio Tuglica, certificari debente per superscriptionem familiaris hominis celsitudinis nostre Johannis Pepagomeni et sterni in congruis secretis, in quibus et presens nostre serenitatis chrysobulum sterni debet, quatenus et hec optineant, sicut et que prius a semper memorando Imperatore et avo Imperii nostri eis data sunt, servire debentibus, ut superius monstratum est. Determinatio igitur eorum, que per chrysobulum presentis scripti eis collata sunt, habet sic: Incipit ab ipsa Vigla, et procedit versus orientem. Tenet embolum et que versus septemtrionem et meridiem sunt cum solariis habitacula, et procedit usque ad fornicem conjunctum muro hospitalis sancti Marciani, comprehendens et loca, in quibus stant octo numulariorum tabule. Ascendit paululum versus meridiem ab ipsa Vigla. Tenet ad modicum et aliud embolum, et pervenit usque ad primum fornicem ejusdem emboli, conprehendens triclinarium altum domicilium Mili. Versus orientem ejusdem emboli secundum duas partes humilem domunicullam cum aclini tecto ejusdem monasterii, et que in equalli hujus est, modicam curiam, que dicitur Aristini, et habet longitudinem brachiorum octo cum dimidio, et latitudinem septem cum tercia. Preter ea, que sunt versus orientem habitacula diacone Precursoris, debentibus obturari januis hujusmodi habitaculorum, que educunt in manifestam curiam. Versus aquilonem tria ergasteria cerulariorum. Ycanati duas stationes, in quibus panes venduntur, et loca tabularum duarum nummulariorum ejusdem monasterii Mili. Incipit rursum ab ipso fornice predicti hospitalis; tenet publicam viam, que versus occasum est ejusdem hospitalis, et progreditur usque ad portam, que est juxta parvum templum Precursoris. Exinde rursus dimittens premonstratam portam quasi versus orientem transit per murum civitatis, et pervenit usque ad semitam, que dividit jura monasterii Akymitero 10. Exinde ascendit modicum versus meridiem, tenens eandem publicam semitam, habentem in latitudine brachia tria, et, ut dictum est, dividentem mansiones monasterii Akymitero, et perveniens usque in finem domicilii ecclesie Perivlevti, ita ut a muro civitatis per equalitatem ejusmodi semite usque ad finem domicillii sint brachia viginti sex. Flectitur versus orientem, tenens murum ecclesie sancti Nicholai, relinquens a dextris quidem monasterium sancti Nicholai, a sinistris vero domicilium monasterii Perivlevti, et progrediens usque ad alteram semitam versus orientem muri sancti Nicholai. Rursus flectitur et ascendit parumper versus meridiem eandem semitam, et ascendit versus orientem, dividens domicilia sancti Nicholai, a sinistris pistoricum ergasterium sancti Marciani, quod est junctum mansionibus sancti Nicholai. Supergreditur rursus aliam tertiam semitam, et pervenit usque ad aque cursum, que a Vigla descendit, relinquens a dextris alia habitacula sancti Nicholai, a sinistris domicilium sancti Marciani et pensionales domos monasterii Parakymomeni. Iterum progreditur versus meridiem, comprehendens Lege: diaconi. Lib. pactorum: Acymitorum, i. e. τῶν ἀκοιμήτων. His sic ab Imperio nostro donatis per presens chrysobulum verbum celsitudinis nostre, exceptis proximantibus his donatis, portis videlicet, muris et cortinis murorum civitatis, habebunt Venetici hec, devotionem et fidem, quam Imperio nostro debent, servantes, secundum quod et per ea que prius adepti sunt chrysobula hanc servare conentur, cujuscumque juris sint, sive ecclesiastici juris sive rei publice sive private sive sancte domus vel monastice, nulla accione locum exercendi habente contra eos gracia horum. Si vero quispiam forte infestationem eis induxerit gracia convincendi aut auferendi quicquam eorum, que eis ut dictum est data sunt, inremissibiliter multabitur a secreto epi ton ykiacon in decem libris auri, firmo et rato existente presente chrysobulo verbo clementie nostre, facto mense Marcio indictionis undecime sex millesimi sexcentessimi quinquagessimi sexti anni, in quo et nostrum pium et a deo promotum subsignavit Imperium. Hanc igitur Veneticorum deprecationem Imperium nostrum nequaquam abiciens, confirmat sic continens chrysobulum verbum inter Imperatores semper memorandi patrui celsitudinis nostre, domini Manuelis, per presens chrysobulum verbum, et jubet intactum hoc manere et inviolabiliter in omnibus, que precipit, dans et concedens Veneticis, habere et rursus que in ipso notificantur domos sine mutilatione secundum ipsius comprehensionem, ut ab Imperio nostro ipsis datas. Super hoc enim et presens chrysobulum verbum clementie nostre factum est, firmum et ratum permanere debens, quousque et Venetici conservabunt sine fraude et malo ingenio ea, que per conventionem et sacramentum Imperio nostro debent. Factum mense Februario quinte indictionis sex millesimi sexcentesimi nonagessimi quinti anni, in quo et nostrum a deo promotum subsignavit Imperium. Isakius in Christo deo fidelis Imperator et moderator Romanorum Angelus.